|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non teneantur
dare decimas ex necessitate praecepti. Praeceptum enim de solutione
decimarum in lege veteri datur, ut patet Levit. XXVII, omnes
decimae terrae, sive de frugibus sive de pomis arborum, domini sunt;
et infra, omnium decimarum ovis et bovis et caprae, quae sub pastoris
virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur domino.
Non autem potest computari hoc inter praecepta moralia, quia ratio
naturalis non magis dictat quod decima pars debeat magis dari quam nona
vel undecima. Ergo vel est praeceptum iudiciale, vel caeremoniale.
Sed sicut supra habitum est, tempore gratiae non obligantur homines
neque ad praecepta caeremonialia neque ad iudicialia veteris legis.
Ergo homines nunc non obligantur ad solutionem decimarum.
2. Praeterea, illa sola homines observare tenentur tempore gratiae
quae a Christo per apostolos sunt mandata, secundum illud Matth.
ult., docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis; et Paulus
dicit, Act. XX, non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis
omne consilium Dei. Sed neque in doctrina Christi neque in doctrina
apostolorum aliquid continetur de solutione decimarum, nam quod dominus
de decimis dicit, Matth. XXIII, haec oportuit facere, ad
tempus praeteritum legalis observantiae referendum videtur; ut dicit
Hilarius, super Matth., decimatio illa olerum, quae in
praefigurationem futurorum erat utilis, non debebat omitti. Ergo
homines tempore gratiae non tenentur ad decimarum solutionem.
3. Praeterea, homines tempore gratiae non magis tenentur ad
observantiam legalium quam ante legem. Sed ante legem non dabantur
decimae ex praecepto, sed solum ex voto, legitur enim Gen.
XXVIII quod Iacob vovit votum dicens, si fuerit Deus mecum et
custodierit me in via qua ambulo, etc., cunctorum quae dederis mihi
decimas offeram tibi. Ergo etiam neque tempore gratiae tenentur
homines ad decimarum solutionem.
4. Praeterea, in veteri lege tenebantur homines ad triplices decimas
solvendas. Quarum quasdam solvebant Levitis, dicitur enim Num.
XVIII, Levitae decimarum oblatione contenti erunt, quas in usus
eorum et necessaria separavi. Erant quoque et aliae decimae, de
quibus legitur Deut. XIV, decimam partem separabis de cunctis
fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, et comedes in
conspectu domini Dei tui in loco quem elegerit Deus. Erant quoque et
aliae decimae, de quibus ibidem subditur, anno tertio separabis aliam
decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra
ianuas tuas, venietque Levites, qui aliam non habet partem neque
possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua qui intra portas
tuas sunt, et comedent et saturabuntur. Sed ad secundas et tertias
decimas homines non tenentur tempore gratiae. Ergo neque ad primas.
5. Praeterea, quod sine determinatione temporis debetur, nisi
statim solvatur, obligat ad peccatum. Si ergo homines tempore gratiae
obligarentur ex necessitate praecepti ad decimas solvendas, in terris
in quibus decimae non solvuntur omnes essent in peccato mortali, et per
consequens etiam ministri Ecclesiae dissimulando, quod videtur
inconveniens. Non ergo homines tempore gratiae ex necessitate tenentur
ad solutionem decimarum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, et habetur XVI, qu. I,
decimae ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerint, res alienas
invadunt.
Respondeo dicendum quod decimae in veteri lege dabantur ad
sustentationem ministrorum Dei, unde dicitur Malach. III,
inferte omnem decimationem in horreum meum, ut sit cibus in domo mea.
Unde praeceptum de solutione decimarum partim quidem erat morale,
inditum naturali rationi, partim autem erat iudiciale, ex divina
institutione robur habens. Quod enim eis qui divino cultui
ministrabant ad salutem populi totius, populus necessaria victus
ministraret, ratio naturalis dictat, sicut et his qui communi
utilitati invigilant, scilicet principibus et militibus et aliis
huiusmodi, stipendia victus debentur a populo. Unde et apostolus hoc
probat, I ad Cor. IX, per humanas consuetudines, dicens, quis
militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam et de fructibus
eius non edit? Sed determinatio certae partis exhibendae ministris
divini cultus non est de iure naturali, sed est introducta institutione
divina secundum conditionem illius populi cui lex dabatur; qui cum in
duodecim tribus esset divisus, duodecima tribus, scilicet levitica,
quae tota erat divinis ministeriis mancipata, possessiones non
habebat, unde convenienter institutum est ut reliquae undecim tribus
decimam partem suorum proventuum Levitis darent, ut honorabilius
viverent, et quia etiam aliqui per negligentiam erant transgressores
futuri unde quantum ad determinationem decimae partis, erat iudiciale,
sicut et alia multa specialiter in illo populo instituta erant ad
aequalitatem inter homines ad invicem conservandam secundum populi
illius conditionem, quae iudicialia praecepta dicuntur; licet ex
consequenti aliquid significarent in futurum, sicut et omnia eorum
facta, secundum illud I ad Cor. X, omnia in figuram contingebant
illis; in quo conveniebant cum caeremonialibus praeceptis, quae
principaliter instituta erant ad significandum aliquid futurum. Unde
et praeceptum de decimis persolvendis hic significat aliquid in
futurum, qui enim decimam dat, quae est perfectionis signum (eo quod
denarius est quodammodo numerus perfectus, quasi primus limes
numerorum, ultra quem numerum non procedunt, sed reiterantur ab
uno), novem sibi partibus reservatis, protestatur quasi in quodam
signo ad se pertinere imperfectionem, perfectionem vero, quae erat
futura per Christum, esse expectandam a Deo. Nec tamen propter hoc
est caeremoniale praeceptum, sed iudiciale, ut dictum est. Est autem
haec differentia inter caeremonialia et iudicialia legis praecepta, ut
supra diximus, quod caeremonialia illicitum est observare tempore legis
novae, iudicialia vero, etsi non obligent tempore gratiae, tamen
possunt observari absque peccato, et ad eorum observantiam aliqui
obligantur si statuatur auctoritate eorum quorum est condere legem.
Sicut praeceptum iudiciale veteris legis est quod qui furatus fuerit
ovem, reddat quatuor oves, ut legitur Exod. XXII, quod, si ab
aliquo rege statuatur, tenentur eius subditi observare. Ita etiam
determinatio decimae partis solvendae est auctoritate Ecclesiae tempore
novae legis instituta secundum quandam humanitatem, ut scilicet non
minus populus novae legis ministris novi testamenti exhiberet quam
populus veteris legis ministris veteris testamenti exhibebat; cum tamen
populus novae legis ad maiora obligetur, secundum illud Matth. V,
nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum,
non intrabitis in regnum caelorum; et cum ministri novi testamenti sint
maioris dignitatis quam ministri veteris testamenti, ut probat
apostolus, II ad Cor. III. Sic ergo patet quod ad solutionem
decimarum homines tenentur, partim quidem ex iure naturali, partim
etiam ex institutione Ecclesiae, quae tamen, pensatis
opportunitatibus temporum et personarum, posset aliam partem
determinare solvendam.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod praeceptum de solutione decimarum, quantum
ad id quod erat morale, datum est in Evangelio a domino ubi dicit,
Matth. X, dignus est operarius mercede sua; et etiam ab apostolo,
ut patet I ad Cor. IX. Sed determinatio certae partis est
reservata ordinationi Ecclesiae.
Ad tertium dicendum quod ante tempus veteris legis non erant
determinati ministri divini cultus, sed dicitur quod primogeniti erant
sacerdotes, qui duplicem portionem accipiebant. Et ideo etiam non
erat determinata aliqua pars exhibenda ministris divini cultus, sed ubi
aliquis occurrebat, unusquisque dabat ei propria sponte quod sibi
videbatur. Sicut Abraham quodam prophetico instinctu dedit decimas
Melchisedech, sacerdoti Dei summi, ut dicitur Gen. XIV. Et
similiter etiam Iacob decimas vovit se daturum, quamvis non videatur
decimas vovisse quasi aliquibus ministris exhibendas, sed in divinum
cultum, puta ad sacrificiorum consummationem; unde signanter dicit,
decimas offeram tibi.
Ad quartum dicendum quod secundae decimae, quae reservabantur ad
sacrificia offerenda, locum in nova lege non habent, cessantibus
legalibus victimis. Tertiae vero decimae, quas cum pauperibus
comedere debebant, in nova lege augentur, per hoc quod dominus non
solum decimam partem, sed omnia superflua pauperibus iubet exhiberi,
secundum illud Luc. XI, quod superest, date eleemosynam. Ipsae
etiam decimae quae ministris Ecclesiae dantur, per eos debent in usus
pauperum dispensari.
Ad quintum dicendum quod ministri Ecclesiae maiorem curam debent
habere spiritualium bonorum in populo promovendorum quam temporalium
colligendorum. Et ideo apostolus noluit uti potestate sibi a domino
tradita, ut scilicet acciperet stipendia victus ab his quibus
Evangelium praedicabat, ne daretur aliquod impedimentum Evangelio
Christi. Nec tamen peccabant illi qui ei non subveniebant, alioquin
apostolus eos corrigere non omisisset. Et similiter laudabiliter
ministri Ecclesiae decimas Ecclesiae non requirunt, ubi sine scandalo
requiri non possent, propter dissuetudinem vel propter aliquam aliam
causam. Nec tamen sunt in statu damnationis qui non solvunt, in locis
illis in quibus Ecclesia non petit, nisi forte propter obstinationem
animi, habentes voluntatem non solvendi etiam si ab eis peterentur.
|
|