|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non de omnibus
teneantur homines decimas dare. Solutio enim decimarum videtur esse ex
veteri lege introducta. Sed in veteri lege nullum praeceptum datur de
personalibus decimis, quae scilicet solvuntur de his quae aliquis
acquirit ex proprio actu, puta de mercationibus vel de militia. Ergo
de talibus decimas solvere nullus tenetur.
2. Praeterea, de male acquisitis non debet fieri oblatio, ut supra
dictum est. Sed oblationes, quae immediate Deo exhibentur, videntur
magis pertinere ad divinum cultum quam decimae, quae exhibentur
ministris. Ergo etiam nec decimae de male acquisitis sunt solvendae.
3. Praeterea, Levit. ult. non mandatur solvi decima nisi de
frugibus et pomis arborum, et animalibus quae transeunt sub virga
pastoris. Sed praeter haec sunt quaedam alia minuta quae homini
proveniunt, sicut herbae quae nascuntur in horto, et alia huiusmodi.
Ergo nec de illis homo decimas dare tenetur.
4. Praeterea, homo non potest solvere nisi id quod est in eius
potestate. Sed non omnia quae proveniunt homini de fructibus agrorum
aut animalium remanent in eius potestate, quia quaedam aliquando
subtrahuntur per furtum vel rapinam; quaedam vero quandoque in alium
transferuntur per venditionem; quaedam etiam aliis debentur, sicut
principibus debentur tributa et operariis debentur mercedes. Ergo de
his non tenetur aliquis decimas dare.
Sed contra est quod dicitur Gen. XXVIII, cunctorum quae
dederis mihi decimas offeram tibi. Sed omnia quae homo habet sunt ei
data divinitus. Ergo de omnibus debet decimas dare.
Respondeo dicendum quod de unaquaque re praecipue est iudicandum
secundum eius radicem. Radix autem solutionis decimarum est debitum
quo seminantibus spiritualia debentur carnalia, secundum illud
apostoli, I ad Cor. IX, si nos vobis spiritualia seminavimus,
magnum est si carnalia vestra metamus? Super hoc enim debitum fundavit
Ecclesia determinationem solutionis decimarum. Omnia autem quaecumque
homo possidet sub carnalibus continentur. Et ideo de omnibus possessis
decimae sunt solvendae.
Ad primum ergo dicendum quod specialis ratio fuit quare in veteri lege
non fuit datum praeceptum de personalibus decimis, secundum conditionem
populi illius, quia omnes aliae tribus certas possessiones habebant,
de quibus poterant sufficienter providere Levitis, qui carebant
possessionibus; non autem interdicebatur eis quin de aliis operibus
honestis lucrarentur, sicut et alii Iudaei. Sed populus novae legis
est ubique per mundum diffusus, quorum plurimi possessiones non
habent, sed de aliquibus negotiis vivunt, qui nihil conferrent ad
subsidium ministrorum Dei, si de eorum negotiis decimas non
solverent. Ministris etiam novae legis arctius interdicitur ne se
ingerant negotiis lucrativis, secundum illud II ad Tim. II, nemo
militans Deo implicat se saecularibus negotiis. Et ideo in nova lege
tenentur homines ad decimas personales, secundum consuetudinem patriae
et indigentiam ministrorum. Unde Augustinus dicit, et habetur XVI
qu. I, cap. decimae, de militia, de negotio et de artificio redde
decimas.
Ad secundum dicendum quod aliqua male acquiruntur dupliciter. Uno
modo, quia ipsa acquisitio est iniusta, puta quae acquiruntur per
rapinam aut usuram, quae homo tenetur restituere, non autem de eis
decimas dare. Tamen si ager aliquis sit emptus de usura, de fructu
eius tenetur usurarius decimas dare, quia fructus illi non sunt ex
usura, sed ex Dei munere. Quaedam vero dicuntur male acquisita quia
acquiruntur ex turpi causa, sicut de meretricio, de histrionatu, et
aliis huiusmodi, quae non tenentur restituere. Unde de talibus
tenentur decimas dare secundum modum aliarum personalium decimarum.
Tamen Ecclesia non debet eas recipere quandiu sunt in peccato, ne
videatur eorum peccatis communicare, sed postquam poenituerint,
possunt ab eis de his recipi decimae.
Ad tertium dicendum quod ea quae ordinantur in finem sunt iudicanda
secundum quod competunt fini. Decimarum autem solutio est debita non
propter se, sed propter ministros, quorum honestati non convenit ut
etiam minima exacta diligentia requirant, hoc enim in vitium
computatur, ut patet per philosophum, in IV Ethic. Et ideo lex
vetus non determinavit ut de huiusmodi minutis rebus decimae dentur,
sed relinquit hoc arbitrio dare volentium, quia minima quasi nihil
computantur. Unde Pharisaei, quasi perfectam legis iustitiam sibi
adscribentes, etiam de his minutis decimas solvebant. Nec de hoc
reprehenduntur a domino, sed solum de hoc quod maiora, idest
spiritualia praecepta, contemnebant. Magis autem de hoc eos secundum
se commendabiles esse ostendit, dicens, haec oportuit facere,
scilicet tempore legis, ut Chrysostomus exponit. Quod etiam videtur
magis in quandam decentiam sonare quam in obligationem. Unde et nunc
de huiusmodi minutis non tenentur homines decimas dare, nisi forte
propter consuetudinem patriae.
Ad quartum dicendum quod de his quae furto vel rapina tolluntur ille a
quo auferuntur decimas solvere non tenetur antequam recuperet, nisi
forte propter culpam vel negligentiam suam damnum incurrerit; quia ex
hoc Ecclesia non debet damnificari. Si vero vendat triticum non
decimatum, potest Ecclesia decimas exigere et ab emptore, quia habet
rem Ecclesiae debitam; et a venditore, qui, quantum est de se,
fraudavit Ecclesiam. Uno tamen solvente, alius non tenetur.
Debentur autem decimae de fructibus terrae inquantum proveniunt ex
divino munere. Et ideo decimae non cadunt sub tributo, nec etiam sunt
obnoxiae mercedi operariorum. Et ideo non debent prius deduci tributa
et pretium operariorum quam solvantur decimae, sed ante omnia debent
decimae solvi ex integris fructibus.
|
|