|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod decimae non sint
clericis dandae. Levitis enim in veteri testamento decimae dabantur
quia non habebant aliquam partem in possessionibus populi, ut habetur
Num. XVIII. Sed clerici in novo testamento habent
possessiones, et patrimoniales interdum, et ecclesiasticas.
Recipiunt insuper primitias, et oblationes pro vivis et mortuis.
Superfluum igitur est quod eis decimae dentur.
2. Praeterea, contingit quandoque quod aliquis habet domicilium in
una parochia, et colit agros in alia; vel aliquis pastor ducit gregem
per unam partem anni in terminis unius parochiae, et alia parte anni in
terminis alterius; vel habet ovile in una parochia, et pascit oves in
alia, in quibus et similibus casibus non videtur posse distingui quibus
clericis sint decimae solvendae. Ergo non videtur quod aliquibus
clericis determinate sint solvendae decimae.
3. Praeterea, generalis consuetudo habet in quibusdam terris quod
milites decimas ab Ecclesia in feudum tenent. Religiosi etiam quidam
decimas accipiunt. Non ergo videtur quod solum clericis curam animarum
habentibus decimae debentur.
Sed contra est quod dicitur Num. XVIII, filiis levi dedi omnes
decimas Israel in possessionem, pro ministerio quo serviunt mihi in
tabernaculo. Sed filiis levi succedunt clerici in novo testamento.
Ergo solis clericis decimae debentur.
Respondeo dicendum quod circa decimas duo sunt consideranda, scilicet
ipsum ius accipiendi decimas; et ipsae res quae nomine decimae dantur.
Ius autem accipiendi decimas spirituale est, consequitur enim illud
debitum quo ministris altaris debentur sumptus de ministerio, et quo
seminantibus spiritualia debentur temporalia; quod ad solos clericos
pertinet habentes curam animarum. Et ideo eis solum competit hoc ius
habere. Res autem quae nomine decimarum dantur, corporales sunt.
Unde possunt in usum quorumlibet cedere. Et sic possunt etiam ad
laicos pervenire.
Ad primum ergo dicendum quod in veteri lege, sicut dictum est,
speciales quaedam decimae deputabantur subventioni pauperum. Sed in
nova lege decimae clericis dantur non solum propter sui sustentationem,
sed etiam ut ex eis subveniant pauperibus. Et ideo non superfluunt,
sed ad hoc necessariae sunt et possessiones ecclesiasticae et oblationes
et primitiae, simul cum decimis.
Ad secundum dicendum quod decimae personales debentur Ecclesiae in
cuius parochia homo habitat. Decimae vero praediales rationabiliter
magis videntur pertinere ad Ecclesiam in cuius terminis praedia sita
sunt. Tamen iura determinant quod in hoc servetur consuetudo diu
obtenta. Pastor autem qui diversis temporibus in duabus parochiis
gregem pascit, debet proportionaliter utrique Ecclesiae decimas
solvere. Et quia ex pascuis fructus gregis proveniunt, magis debetur
decima gregis Ecclesiae in cuius territorio grex pascitur, quam illi
in cuius territorio ovile locatur.
Ad tertium dicendum quod sicut res nomine decimae acceptas potest
Ecclesia alicui laico tradere, ita etiam potest ei concedere ut dandas
decimas ipsi accipiant, iure accipiendi ministris Ecclesiae
reservato, sive pro necessitate Ecclesiae, sicut quibusdam militibus
decimae dicuntur in feudum per Ecclesiam concessae; sive etiam ad
subventionem pauperum, sicut quibusdam religiosis laicis vel non
habentibus curam animarum aliquae decimae sunt concessae per modum
eleemosynae. Quibusdam tamen religiosis competit accipere decimas ex
eo quod habent curam animarum.
|
|