|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam clerici teneantur
decimas dare. Quia de iure communi Ecclesia parochialis debet
recipere decimas praediorum quae in territorio eius sunt. Contingit
autem quandoque quod clerici habent in territorio alicuius parochialis
Ecclesiae aliqua praedia propria. Vel etiam aliqua alia Ecclesia
habet ibi possessiones ecclesiasticas. Ergo videtur quod clerici
teneantur dare praediales decimas.
2. Praeterea, aliqui religiosi sunt clerici. Qui tamen tenentur
dare decimas Ecclesiis ratione praediorum quae etiam manibus propriis
excolunt. Ergo videtur quod clerici non sint immunes a solutione
decimarum.
3. Praeterea, sicut Num. XVIII praecipitur quod Levitae a
populo decimas accipiant, ita etiam praecipitur quod ipsi dent decimas
summo sacerdoti. Ergo, qua ratione laici debent dare decimas
clericis, eadem ratione clerici debent dare decimas summo pontifici.
4. Praeterea, sicut decimae debent cedere in sustentationem
clericorum, ita etiam debent cedere in subventionem pauperum. Si ergo
clerici excusantur a solutione decimarum, pari ratione excusantur et
pauperes. Hoc autem est falsum. Ergo et primum.
Sed contra est quod dicit decretalis paschalis Papae, novum genus
exactionis est ut clerici a clericis decimas exigant.
Respondeo dicendum quod idem non potest esse causa dandi et
recipiendi, sicut nec causa agendi et patiendi, contingit autem ex
diversis causis, et respectu diversorum, eundem esse dantem et
recipientem, sicut agentem et patientem. Clericis autem inquantum
sunt ministri altaris spiritualia populo seminantes, decimae a
fidelibus debentur. Unde tales clerici, inquantum clerici sunt,
idest inquantum possessiones habent ecclesiasticas, decimas solvere non
tenentur. Ex alia vero causa, scilicet propter hoc quod possident
proprio iure, vel ex successione parentum, vel ex emptione, vel
quocumque huiusmodi modo, sunt ad decimas solvendas obligati.
Unde patet responsio ad primum. Quia clerici de propriis praediis
tenentur solvere decimas parochiali Ecclesiae sicut et alii, etiam si
ipsi sint eiusdem Ecclesiae clerici, quia aliud est habere aliquid ut
proprium, aliud ut commune. Praedia vero Ecclesiae non sunt ad
decimas solvendas obligata, etiam si sint infra terminos alterius
parochiae.
Ad secundum dicendum quod religiosi qui sunt clerici, si habeant curam
animarum spiritualia populo dispensantes, non tenentur decimas dare,
sed possunt eas recipere. De aliis vero religiosis, etiam si sint
clerici, qui non dispensant populo spiritualia, est alia ratio. Ipsi
enim tenentur de iure communi decimas dare, habent tamen aliquam
immunitatem secundum diversas concessiones eis a sede apostolica
factas.
Ad tertium dicendum quod in veteri lege primitiae debebantur
sacerdotibus, decimae autem Levitis, et quia sub sacerdotibus
Levitae erant, dominus mandavit ut ipsi, loco primitiarum, solverent
summo sacerdoti decimam decimae. Unde nunc, eadem ratione, tenentur
clerici summo pontifici decimam dare, si exigeret. Naturalis enim
ratio dictat ut illi qui habet curam de communi multitudinis statu,
provideatur unde possit exequi ea quae pertinent ad communem salutem.
Ad quartum dicendum quod decimae debent cedere in subventionem pauperum
per dispensationem clericorum. Et ideo pauperes non habent causam
accipiendi decimas, sed tenentur eas dare.
|
|