|
Utrum pueri possint voto se
obligare ad religionis ingressum.
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod pueri non possint voto se
obligare ad religionis ingressum. Cum enim ad votum requiratur animi
deliberatio, non competit vovere nisi illis qui habent usum rationis.
Sed hoc deficit in pueris, sicut et in amentibus vel furiosis. Sicut
ergo amentes et furiosi non possunt se ad aliquid voto adstringere, ita
etiam nec pueri, ut videtur, possunt se voto obligare religioni.
2. Praeterea, illud quod rite potest ab aliquo fieri, non potest ab
alio irritari. Sed votum religionis a puero vel puella factum ante
annos pubertatis potest a parentibus revocari, vel a tutore, ut
habetur XX, qu. II, cap. puella. Ergo videtur quod puer vel
puella, ante quatuordecim annos, non possit rite vovere.
3. Praeterea, religionem intrantibus annus probationis conceditur,
secundum regulam beati Benedicti et secundum statutum Innocentii
IV, ad hoc quod probatio obligationem voti praecedat. Ergo
illicitum videtur esse quod pueri voto obligentur ad religionem ante
probationis annum.
Sed contra, illud quod non est rite factum non est validum, etiam si
a nullo revocetur. Sed votum puellae, etiam ante annos pubertatis
emissum, validum est si infra annum a parentibus non revocetur, ut
habetur XX, qu. II, cap. puella. Ergo licite et rite possunt
pueri voto obligari ad religionem, etiam ante annos pubertatis.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, duplex est
votum, scilicet simplex, et solemne. Et quia solemnitas voti in
quadam spirituali benedictione et consecratione consistit, ut dictum
est, quae fit per ministerium Ecclesiae; ideo solemnizatio voti sub
dispensatione Ecclesiae cadit. Votum autem simplex efficaciam habet
ex deliberatione animi, qua quis se obligare intendit. Quod autem
talis obligatio robur non habeat, dupliciter potest contingere. Uno
quidem modo, propter defectum rationis, sicut patet in furiosis et
amentibus, qui se voto non possunt obligare ad aliquid, dum sunt in
furia vel amentia. Alio modo, quia ille qui vovet est alterius
potestati subiectus, ut supra dictum est. Et ista duo concurrunt in
pueris ante annos pubertatis, quia et patiuntur rationis defectum, ut
in pluribus; et sunt naturaliter sub cura parentum, vel tutorum, qui
sunt eis loco parentum. Et ideo eorum vota ex duplici causa robur non
habent. Contingit tamen, propter naturae dispositionem, quae legibus
humanis non subditur, in aliquibus, licet paucis, accelerari rationis
usum, qui ob hoc dicuntur doli capaces. Nec tamen propter hoc in
aliquo eximuntur a cura parentum, quae subiacet legi humanae
respicienti ad id quod frequentius accidit. Est ergo dicendum quod si
puer vel puella, ante pubertatis annos, nondum habeat usum rationis,
nullo modo potest se ad aliquid voto obligare. Si vero ante annos
pubertatis attigerit usum rationis, potest quidem, quantum in ipso
est, se obligare, sed votum eius potest irritari per parentes, quorum
curae remanet adhuc subiectus. Quantumcumque tamen sit doli capax,
ante annos pubertatis non potest obligari voto solemni religionis,
propter Ecclesiae statutum, quod respicit id quod in pluribus
accidit. Post annos autem pubertatis, possunt iam se voto religionis
obligare, vel simplici vel solemni, absque voluntate parentum.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de pueris qui nondum
attigerunt usum rationis, quorum vota sunt invalida, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod vota eorum qui sunt in potestate aliorum
habent conditionem implicitam, scilicet si non revocentur a superiori,
ex qua licita redduntur, et valida si conditio extat, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de voto solemni quod fit
per professionem.
|
|