|
Utrum in voto dispensari
possit.
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod in voto dispensari non
possit. Minus enim est commutari votum quam in eo dispensari. Sed
votum non potest commutari, dicitur enim Levit. XXVII, animal
quod immolari potest domino, si quis voverit, sanctum erit, et mutari
non poterit, nec melius malo nec peius bono. Ergo multo minus potest
dispensari in voto.
2. Praeterea, in his quae sunt de lege naturae et in praeceptis
divinis non potest per hominem dispensari, et praecipue in praeceptis
primae tabulae, quae ordinantur directe ad dilectionem Dei, quae est
ultimus praeceptorum finis. Sed implere votum est de lege naturae; et
est etiam praeceptum legis divinae, ut ex supra dictis patet; et
pertinet ad praecepta primae tabulae, cum sit actus latriae. Ergo in
voto dispensari non potest.
3. Praeterea, obligatio voti fundatur super fidelitatem quam homo
debet Deo, ut dictum est. Sed in hac nullus potest dispensare.
Ergo nec in voto.
Sed contra, maioris firmitatis esse videtur quod procedit ex communi
voluntate quam quod procedit ex singulari voluntate alicuius personae.
Sed in lege, quae habet robur ex communi voluntate, potest per
hominem dispensari. Ergo videtur quod etiam in voto per hominem
dispensari possit.
Respondeo dicendum quod dispensatio voti intelligenda est ad modum
dispensationis quae fit in observantia alicuius legis. Quia, ut supra
dictum est, lex ponitur respiciendo ad id quod est ut in pluribus
bonum, sed quia contingit huiusmodi in aliquo casu non esse bonum,
oportuit per aliquem determinari in illo particulari casu legem non esse
servandam. Et hoc proprie est dispensare in lege, nam dispensatio
videtur importare commensuratam quandam distributionem vel applicationem
communis alicuius ad ea quae sub ipso continentur, per quem modum
dicitur aliquis dispensare cibum familiae. Similiter autem ille qui
vovet quodammodo sibi statuit legem, obligans se ad aliquid quod est
secundum se et in pluribus bonum. Potest tamen contingere quod in
aliquo casu sit vel simpliciter malum, vel inutile, vel maioris boni
impeditivum, quod est contra rationem eius quod cadit sub voto, ut ex
praedictis patet. Et ideo necesse est quod determinetur in tali casu
votum non esse servandum. Et si quidem absolute determinetur aliquod
votum non esse servandum, dicitur esse dispensatio voti. Si autem pro
hoc quod servandum erat aliquid aliud imponatur, dicitur commutatio
voti. Unde minus est votum commutare quam in voto dispensare.
Utrumque tamen in potestate Ecclesiae consistit.
Ad primum ergo dicendum quod animal quod immolari poterat, ex hoc ipso
quod vovebatur, sanctum reputabatur, quasi divino cultui mancipatum,
et haec erat ratio quare non poterat commutari; sicut nec modo posset
aliquis rem quam vovit, iam consecratam, puta calicem vel domum,
commutare in melius vel in peius. Animal autem quod non poterat
sanctificari quia non erat immolatitium, redimi poterat et debebat,
sicut ibidem lex dicit. Et ita etiam nunc commutari possunt vota si
consecratio non interveniat.
Ad secundum dicendum quod sicut ex iure naturali et praecepto divino
tenetur homo implere votum, ita etiam tenetur ex eisdem obedire
superiorum legi vel mandato. Et tamen cum dispensatur in aliqua lege
humana, non fit ut legi humanae non obediatur, quod est contra legem
naturae et mandatum divinum, sed fit ut hoc quod erat lex, non sit lex
in hoc casu. Ita etiam auctoritate superioris dispensantis fit ut hoc
quod continebatur sub voto, non contineatur, inquantum determinatur in
hoc casu hoc non esse congruam materiam voti. Et ideo cum praelatus
Ecclesiae dispensat in voto, non dispensat in praecepto iuris
naturalis vel divini, sed determinat id quod cadebat sub obligatione
deliberationis humanae, quae non potuit omnia circumspicere.
Ad tertium dicendum quod ad fidelitatem Deo debitam non pertinet quod
homo faciat id quod ad vovendum est malum, vel inutile, vel maioris
boni impeditivum, ad quod tendit voti dispensatio. Et ideo
dispensatio voti non est contra fidelitatem Deo debitam.
|
|