|
Utrum in voto solemni
continentiae possit fieri dispensatio.
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod in voto solemni
continentiae possit fieri dispensatio. Una enim ratio dispensandi in
voto est si sit impeditivum melioris boni, sicut dictum est. Sed
votum continentiae, etiam si sit solemne, potest esse impeditivum
melioris boni, nam bonum commune est divinius quam bonum unius; potest
autem per continentiam alicuius impediri bonum totius multitudinis,
puta si quando per contractum matrimonii aliquarum personarum quae
continentiam voverunt, posset pax patriae procurari. Ergo videtur
quod in solemni voto continentiae possit dispensari.
2. Praeterea, latria est nobilior virtus quam castitas. Sed si
quis voveat aliquem actum latriae, puta offerre Deo sacrificium,
potest in illo voto dispensari. Ergo multo magis potest dispensari in
voto continentiae, quod est de actu castitatis.
3. Praeterea, sicut votum abstinentiae observatum potest vergere in
periculum personae, ita etiam observatio voti continentiae. Sed in
voto abstinentiae, si vergat in corporale periculum voventis, potest
fieri dispensatio. Ergo etiam, pari ratione, in voto continentiae
potest dispensari.
4. Praeterea, sicut sub professione religionis, ex qua votum
solemnizatur, continetur votum continentiae, ita etiam et votum
paupertatis et obedientiae. Sed in voto paupertatis et obedientiae
potest dispensari, sicut patet in illis qui post professionem ad
episcopatum assumuntur. Ergo videtur quod in solemni voto continentiae
possit dispensari.
1. Sed contra est quod dicitur Eccli. XXVI, omnis ponderatio
non est digna animae continentis.
2. Praeterea, extra, de statu Monach., in fine illius
decretalis, cum ad monasterium, dicitur, abdicatio proprietatis,
sicut etiam custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali ut
contra eam nec summus pontifex possit indulgere.
Respondeo dicendum quod in solemni voto continentiae tria possunt
considerari, primo quidem, materia voti, scilicet ipsa continentia;
secundo, perpetuitas voti, cum scilicet aliquis voto se adstringit ad
perpetuam observantiam continentiae; tertio, ipsa solemnitas voti.
Dicunt ergo quidam quod votum solemne est indispensabile ratione ipsius
continentiae, quae non recipit condignam recompensationem, ut patet ex
auctoritate inducta. Cuius rationem quidam assignant quia per
continentiam homo triumphat de domestico inimico, vel quia per
continentiam homo perfecte conformatur Christo, secundum puritatem
animae et corporis. Sed hoc non videtur efficaciter dici. Quia bona
animae, utpote contemplatio et oratio, sunt multo meliora bonis
corporis, et magis nos Deo conformant, et tamen potest dispensari in
voto orationis vel contemplationis. Unde non videtur esse ratio quare
non possit dispensari in voto continentiae, si respiciatur absolute ad
ipsam continentiae dignitatem. Praesertim cum apostolus, I ad Cor.
VII, ad continentiam inducat propter contemplationem, dicens quod
mulier innupta cogitat quae Dei sunt, finis autem potior est his quae
sunt ad finem. Et ideo alii rationem huius assignant ex perpetuitate
et universalitate huius voti. Dicunt enim quod votum continentiae non
potest praetermitti nisi per id quod est omnino contrarium, quod
nunquam licet in aliquo voto. Sed hoc est manifeste falsum. Quia
sicut uti carnali copula est continentiae contrarium, ita comedere
carnes vel bibere vinum est contrarium abstinentiae a talibus, et tamen
in huiusmodi votis potest dispensari. Et ideo aliis videtur quod in
voto solemni continentiae possit dispensari propter aliquam communem
utilitatem seu necessitatem, ut patet in exemplo praemisso de
pacificatione terrarum ex aliquo matrimonio contrahendo. Sed quia
decretalis inducta expresse dicit quod nec summus pontifex potest contra
custodiam castitatis monacho licentiam dare, ideo aliter videtur
dicendum, quod, sicut supra dictum est, et habetur Levit. ult.,
illud quod semel sanctificatum est domino, non potest in alios usus
commutari. Non autem potest facere aliquis Ecclesiae praelatus ut id
quod est sanctificatum sanctificationem amittat, etiam in rebus
inanimatis, puta quod calix consecratus desinat esse consecratus, si
maneat integer. Unde multo minus hoc potest facere aliquis praelatus,
ut homo Deo consecratus, quandiu vivit, consecratus esse desistat.
Solemnitas autem voti consistit in quadam consecratione seu
benedictione voventis, ut dictum est. Et ideo non potest fieri per
aliquem praelatum Ecclesiae quod ille qui votum solemne emisit desistat
ab eo ad quod est consecratus, puta quod ille qui est sacerdos non sit
sacerdos, licet possit praelatus ob aliquam causam executionem ordinis
inhibere. Et simili ratione, Papa non potest facere quod ille qui
est professus religionem non sit religiosus, licet quidam iuristae
ignoranter contrarium dicant. Est ergo considerandum utrum continentia
sit essentialiter annexa ei ad quod votum solemnizatur, quia si non est
ei essentialiter annexa, potest manere solemnitas consecrationis sine
debito continentiae; quod non potest contingere si sit essentialiter
annexum ei ad quod votum solemnizatur. Non est autem essentialiter
annexum debitum continentiae ordini sacro, sed ex statuto Ecclesiae.
Unde videtur quod per Ecclesiam possit dispensari in voto continentiae
solemnizato per susceptionem sacri ordinis. Est autem debitum
continentiae essentiale statui religionis, per quem homo abrenuntiat
saeculo, totaliter Dei servitio mancipatus; quod non potest simul
stare cum matrimonio, in quo incumbit necessitas procurandae uxoris et
prolis et familiae, et rerum quae ad hoc requiruntur. Unde apostolus
dicit, I ad Cor. VII, quod qui est cum uxore sollicitus est quae
sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Unde nomen
monachi ab unitate sumitur, per oppositum ad divisionem praedictam.
Et ideo in voto solemnizato per professionem religionis non potest per
Ecclesiam dispensari, et rationem assignat decretalis, quia castitas
est annexa regulae monachali.
Ad primum ergo dicendum quod periculis rerum humanarum est obviandum
per res humanas, non autem per hoc quod res divinae convertantur in
usum humanum. Professi autem religionem mortui sunt mundo et vivunt
Deo. Unde non sunt revocandi ad vitam humanam occasione cuiuscumque
eventus.
Ad secundum dicendum quod in voto temporalis continentiae dispensari
potest, sicut et in voto temporalis orationis vel temporalis
abstinentiae. Sed quod in voto continentiae per professionem
solemnizato non possit dispensari, hoc non est inquantum est actus
castitatis, sed inquantum incipit ad latriam pertinere per professionem
religionis.
Ad tertium dicendum quod cibus directe ordinatur ad conservationem
personae, et ideo abstinentia cibi directe potest vergere in periculum
personae. Unde ex hac ratione recipit votum abstinentiae
dispensationem. Sed coitus non ordinatur directe ad conservationem
personae, sed ad conservationem speciei. Unde nec directe abstinentia
coitus per continentiam vergit in periculum personae. Sed si per
accidens ex ea aliquod periculum personale accidat, potest aliter
subveniri, scilicet per abstinentiam, vel alia corporalia remedia.
Ad quartum dicendum quod religiosus qui fit episcopus, sicut non
absolvitur a voto continentiae, ita nec a voto paupertatis, quia nihil
debet habere tanquam proprium, sed sicut dispensator communium bonorum
Ecclesiae. Similiter etiam non absolvitur a voto obedientiae, sed
per accidens obedire non tenetur, si superiorem non habeat, sicut et
abbas monasterii, qui tamen non est a voto obedientiae absolutus.
Auctoritas vero Ecclesiastici quae in contrarium obiicitur,
intelligenda est quantum ad hoc quod nec fecunditas carnis, nec aliquod
corporale bonum est comparandum continentiae, quae inter bona animae
computatur, ut Augustinus dicit, in libro de sancta virginitate.
Unde signanter dicitur, animae continentis, non, carnis
continentis.
|
|