|
Utrum ad commutationem vel
dispensationem voti requiratur praelati auctoritas.
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod ad commutationem vel
dispensationem voti non requiratur praelati auctoritas. Aliquis enim
potest intrare religionem absque auctoritate alicuius superioris
praelati. Sed per introitum religionis absolvitur homo a votis in
saeculo factis, etiam a voto terrae sanctae. Ergo voti commutatio vel
dispensatio potest esse absque auctoritate superioris praelati.
2. Praeterea, dispensatio voti in hoc consistere videtur quod
determinatur in quo casu votum non sit observandum. Sed si praelatus
male determinet, non videtur esse vovens absolutus a voto, quia nullus
praelatus potest dispensare contra praeceptum divinum de implendo voto,
ut dictum est. Similiter etiam si aliquis propria auctoritate recte
determinet in quo casu votum non sit implendum, non videtur voto
teneri, quia votum non obligat in casu in quo habet peiorem eventum,
ut dictum est. Ergo dispensatio voti non requirit auctoritatem
alicuius praelati.
3. Praeterea, si dispensare in voto pertinet ad potestatem
praelatorum, pari ratione pertineret ad omnes. Sed non pertinet ad
omnes dispensare in quolibet voto. Ergo non pertinet ad potestatem
praelatorum dispensatio voti.
Sed contra, sicut lex obligat ad aliquid faciendum, ita et votum.
Sed ad dispensandum in praecepto legis requiritur superioris
auctoritas, ut supra dictum est. Ergo, pari ratione, etiam in
dispensatione voti.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, votum est promissio
Deo facta de aliquo quod sit Deo acceptum. Quid sit autem in aliqua
promissione acceptum ei cui promittitur, ex eius pendet arbitrio.
Praelatus autem in Ecclesia gerit vicem Dei. Et ideo in
commutatione vel dispensatione votorum requiritur praelati auctoritas,
quae in persona Dei determinat quid sit Deo acceptum, secundum illud
II ad Cor. II, nam et ego propter vos donavi in persona
Christi. Et signanter dicit, propter vos, quia omnis dispensatio
petita a praelato debet fieri ad honorem Christi, in cuius persona
dispensat; vel ad utilitatem Ecclesiae, quae est eius corpus.
Ad primum ergo dicendum quod omnia alia vota sunt quorundam
particularium operum, sed per religionem homo totam vitam suam Dei
obsequio deputat. Particulare autem in universali includitur. Et
ideo decretalis dicit quod reus fracti voti non habetur qui temporale
obsequium in perpetuam religionis observantiam commutat. Nec tamen in
religionem ingrediens tenetur implere vota vel ieiuniorum vel orationum
vel aliorum huiusmodi, quae existens in saeculo fecit, quia religionem
ingrediens moritur priori vitae; et etiam singulares observantiae
religioni non competunt; et religionis onus satis hominem onerat, ut
alia superaddere non oporteat.
Ad secundum dicendum quod quidam dixerunt quod praelati possunt in
votis pro libito dispensare, quia in quolibet voto includitur
conditionaliter voluntas praelati superioris, sicut supra dictum est
quod in votis subditorum, puta servi vel filii, intelligitur
conditio, si placuerit patri vel domino, vel, si non renitantur. Et
sic subditus absque omni remorsu conscientiae posset votum
praetermittere, quandocumque sibi a praelato diceretur. Sed praedicta
positio falso innititur. Quia cum potestas praelati spiritualis, qui
non est dominus sed dispensator, sit in aedificationem data, et non in
destructionem, ut patet II ad Cor. X; sicut praelatus non potest
imperare ea quae secundum se Deo displicent, scilicet peccata, ita
non potest prohibere ea quae secundum se Deo placent, scilicet
virtutis opera. Et ideo absolute potest homo ea vovere. Ad praelatum
tamen pertinet diiudicare quid sit magis virtuosum et Deo magis
acceptum. Et ideo in manifestis dispensatio praelati non excusaret a
culpa, puta si praelatus dispensaret cum aliquo super voto de ingressu
religionis, nulla apparenti causa obstante. Si autem esset causa
apparens, per quam saltem in dubium verteretur, posset stare iudicio
praelati dispensantis vel commutantis. Non tamen iudicio proprio,
quia ipse non gerit vicem Dei, nisi forte in casu in quo id quod vovit
esset manifeste illicitum, et non posset opportune ad superiorem
recurrere.
Ad tertium dicendum quod quia summus pontifex gerit plenarie vicem
Christi in tota Ecclesia, ipse habet plenitudinem potestatis
dispensandi in omnibus dispensabilibus votis. Aliis autem inferioribus
praelatis committitur dispensatio in votis quae communiter fiunt et
indigent frequenti dispensatione, ut habeant de facili homines ad quem
recurrant, sicut sunt vota peregrinationum et ieiuniorum et aliorum
huiusmodi. Vota vero maiora, puta continentiae et peregrinationis
terrae sanctae, reservantur summo pontifici.
|
|