|
Utrum votum consistat in solo
proposito voluntatis.
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod votum consistat in solo
proposito voluntatis. Quia secundum quosdam, votum est conceptio boni
propositi, animi deliberatione firmata, qua quis ad aliquid faciendum
vel non faciendum se Deo obligat. Sed conceptio boni propositi, cum
omnibus quae adduntur, potest in solo motu voluntatis consistere.
Ergo votum in solo proposito voluntatis consistit.
2. Praeterea, ipsum nomen voti videtur a voluntate assumptum,
dicitur enim aliquis proprio voto facere quae voluntarie facit. Sed
propositum est actus voluntatis, promissio autem rationis. Ergo votum
in solo actu voluntatis consistit.
3. Praeterea, dominus dicit, Luc. IX, nemo mittens manum ad
aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei. Sed aliquis ex hoc
ipso quod habet propositum bene faciendi mittit manum ad aratrum.
Ergo, si aspiciat retro, desistens a bono proposito, non est aptus
regno Dei. Ex solo igitur bono proposito aliquis obligatur apud
Deum, etiam nulla promissione facta. Et ita videtur quod in solo
proposito voluntatis votum consistat.
Sed contra est quod dicitur Eccle. V, si quid vovisti Deo, ne
moreris reddere, displicet enim ei infidelis et stulta promissio.
Ergo vovere est promittere, et votum est promissio.
Respondeo dicendum quod votum quandam obligationem importat ad aliquid
faciendum vel dimittendum. Obligat autem homo se homini ad aliquid per
modum promissionis, quae est rationis actus, ad quam pertinet
ordinare, sicut enim homo imperando vel deprecando ordinat quodammodo
quid sibi ab aliis fiat, ita promittendo ordinat quid ipse pro alio
facere debeat. Sed promissio quae ab homine fit homini, non potest
fieri nisi per verba vel quaecumque exteriora signa. Deo autem potest
fieri promissio per solam interiorem cogitationem, quia ut dicitur I
Reg. XVI, homines vident ea quae parent, sed Deus intuetur cor.
Exprimuntur tamen quandoque verba exteriora vel ad sui ipsius
excitationem, sicut circa orationem dictum est, vel ad alios
contestandum, ut non solum desistat a fractione voti propter timorem
Dei, sed etiam propter reverentiam hominum. Promissio autem procedit
ex proposito faciendi. Propositum autem aliquam deliberationem
praeexigit, cum sit actus voluntatis deliberatae. Sic igitur ad votum
tria ex necessitate requiruntur, primo quidem, deliberatio; secundo,
propositum voluntatis; tertio, promissio, in qua perficitur ratio
voti. Superadduntur vero quandoque et alia duo, ad quandam voti
confirmationem, scilicet pronuntiatio oris, secundum illud Psalm.,
reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea; et iterum
testimonium aliorum. Unde Magister dicit, XXXVIII dist. IV
Lib. Sent., quod votum est testificatio quaedam promissionis
spontaneae, quae Deo et de his quae sunt Dei fieri debet, quamvis
testificatio possit ad interiorem testificationem proprie referri.
Ad primum ergo dicendum quod conceptio boni propositi non firmatur ex
animi deliberatione nisi promissione deliberationem consequente.
Ad secundum dicendum quod voluntas movet rationem ad promittendum
aliquid circa ea quae eius voluntati subduntur. Et pro tanto votum a
voluntate accepit nomen quasi a primo movente.
Ad tertium dicendum quod ille qui mittit manum ad aratrum iam facit
aliquid. Sed ille qui solum proponit nondum aliquid facit. Sed
quando promittit, iam incipit se exhibere ad faciendum, licet nondum
impleat quod promittit, sicut ille qui ponit manum ad aratrum nondum
arat, iam tamen apponit manum ad arandum.
|
|