|
Utrum votum semper debeat
fieri de meliori bono.
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod votum non semper debeat
fieri de meliori bono. Dicitur enim melius bonum quod ad
supererogationem pertinet. Sed votum non solum fit de his quae sunt
supererogationis, sed etiam de his quae pertinent ad salutem. Nam et
in Baptismo vovent homines abrenuntiare Diabolo et pompis eius, et
fidem servare, ut dicit Glossa, super illud Psalm., vovete et
reddite domino Deo vestro. Iacob etiam vovit quod esset ei dominus in
Deum, ut habetur Gen. XXVIII, hoc autem est maxime de
necessitate salutis. Ergo votum non solum fit de meliori bono.
2. Praeterea, Iephte in catalogo sanctorum ponitur, ut patet
Heb. XI. Sed ipse filiam innocentem occidit propter votum, ut
habetur Iudic. XI. Cum igitur occisio innocentis non sit melius
bonum, sed sit secundum se illicitum, videtur quod votum fieri possit
non solum de meliori bono, sed etiam de illicitis.
3. Praeterea, ea quae redundant in detrimentum personae, vel quae
ad nihil sunt utilia, non habent rationem melioris boni. Sed
quandoque fiunt aliqua vota de immoderatis vigiliis et ieiuniis, quae
vergunt in periculum personae. Quandoque etiam fiunt aliqua vota de
aliquibus indifferentibus et ad nihil valentibus. Ergo non semper
votum est melioris boni.
Sed contra est quod dicitur Deut. XXIII, si nolueris
polliceri, absque peccato eris.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, votum est promissio Deo
facta. Promissio autem est alicuius quod quis pro aliquo voluntarie
facit. Non enim esset promissio, sed comminatio, si quis diceret se
contra aliquem facturum. Similiter vana esset promissio si aliquis
alicui promitteret id quod ei non esset acceptum. Et ideo, cum omne
peccatum sit contra Deum; nec aliquod opus sit Deo acceptum nisi sit
virtuosum, consequens est quod de nullo illicito, nec de aliquo
indifferenti debeat fieri votum, sed solum de aliquo actu virtutis.
Sed quia votum promissionem voluntariam importat, necessitas autem
voluntatem excludit, id quod est absolute necessarium esse vel non esse
nullo modo cadit sub voto, stultum enim esset si quis voveret se esse
moriturum, vel se non esse volaturum. Illud vero quod non habet
absolutam necessitatem, sed necessitatem finis, puta quia sine eo non
potest esse salus, cadit quidem sub voto inquantum voluntarie fit, non
autem inquantum est necessitatis. Illud autem quod neque cadit sub
necessitate absoluta neque sub necessitate finis, omnino est
voluntarium. Et ideo hoc propriissime cadit sub voto. Hoc autem
dicitur esse maius bonum in comparatione ad bonum quod communiter est de
necessitate salutis. Et ideo, proprie loquendo, votum dicitur esse
de bono meliori.
Ad primum ergo dicendum quod hoc modo sub voto baptizatorum cadit
abrenuntiare pompis Diaboli et fidem Christi servare, quia voluntarie
fit, licet sit de necessitate salutis. Et similiter potest dici de
voto Iacob. Quamvis etiam possit intelligi quod Iacob vovit se
habere dominum in Deum per specialem cultum, ad quem non tenebatur,
sicut per decimarum oblationem, et alia huiusmodi quae ibi subduntur.
Ad secundum dicendum quod quaedam sunt quae in omnem eventum sunt
bona, sicut opera virtutis et alia quae absolute possunt cadere sub
voto. Quaedam vero in omnem eventum sunt mala, sicut ea quae secundum
se sunt peccata. Et haec nullo modo possunt sub voto cadere. Quaedam
vero sunt quidem in se considerata bona, et secundum hoc possunt cadere
sub voto, possunt tamen habere malum eventum, in quo non sunt
observanda. Et sic accidit in voto Iephte, qui ut dicitur Iudic.
XI, votum vovit domino, dicens, si tradideris filios Ammon in
manus meas, quicumque primus egressus fuerit de foribus domus meae
mihique occurrerit revertenti in pace, eum offeram holocaustum domino.
Hoc enim poterat malum eventum habere, si occurreret ei aliquod animal
non immolativum, sicut asinus vel homo, quod et accidit. Unde, ut
Hieronymus dicit, in vovendo fuit stultus, quia discretionem non
adhibuit, et in reddendo impius. Praemittitur tamen ibidem quod
factus est super eum spiritus domini, quia fides et devotio ipsius, ex
qua motus est ad vovendum, fuit a spiritu sancto. Propter quod
ponitur in catalogo sanctorum, et propter victoriam quam obtinuit; et
quia probabile est eum poenituisse de facto iniquo, quod tamen aliquod
bonum figurabat.
Ad tertium dicendum quod maceratio proprii corporis, puta per vigilias
et ieiunia, non est Deo accepta nisi inquantum est opus virtutis,
quod quidem est inquantum cum debita discretione fit, ut scilicet
concupiscentia refrenetur et natura non nimis gravetur. Et sub tali
tenore possunt huiusmodi sub voto cadere. Propter quod et apostolus,
Rom. XII, postquam dixerat, exhibeatis corpora vestra hostiam
viventem, sanctam, Deo placentem, addidit, rationabile obsequium
vestrum. Sed quia in his quae ad seipsum pertinent de facili fallitur
homo in iudicando, talia vota congruentius secundum arbitrium
superioris sunt vel servanda vel praetermittenda. Ita tamen quod si ex
observatione talis voti magnum et manifestum gravamen sentiret, et non
esset facultas ad superiorem recurrendi, non debet homo tale votum
servare. Vota vero quae sunt de rebus vanis et inutilibus sunt magis
deridenda quam servanda.
|
|