|
Utrum omne votum obliget
ad sui observationem.
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne votum obliget
ad sui observationem. Homo enim magis indiget his quae per alium
hominem fiunt quam Deus, qui bonorum nostrorum non eget. Sed
promissio simplex homini facta non obligat ad servandum, secundum
institutionem legis humanae, quod videtur esse institutum propter
mutabilitatem humanae voluntatis. Ergo multo minus simplex promissio
Deo facta, quae dicitur votum, obligat ad observandum.
2. Praeterea, nullus obligatur ad impossibile. Sed quandoque illud
quod quis vovit fit ei impossibile, vel quia dependet ex alieno
arbitrio, sicut cum quis vovet aliquod monasterium intrare cuius
monachi eum nolunt recipere; vel propter emergentem defectum, sicut
mulier quae vovit virginitatem servare et postea corrumpitur, vel vir
qui vovet pecuniam dare et postea amittit pecuniam. Ergo non semper
votum est obligatorium.
3. Praeterea, illud ad cuius solutionem est aliquis obligatus,
statim solvere tenetur. Sed aliquis non statim solvere tenetur illud
quod vovit, praecipue cum sub conditione futura vovet. Ergo votum non
semper est obligatorium.
Sed contra est quod dicitur Eccle. V, quodcumque voveris, redde.
Multoque melius est non vovere quam post votum promissa non reddere.
Respondeo dicendum quod ad fidelitatem hominis pertinet ut solvat id
quod promisit, unde secundum Augustinum, fides dicitur ex hoc quod
fiunt dicta. Maxime autem debet homo Deo fidelitatem, tum ratione
dominii; tum etiam ratione beneficii suscepti. Et ideo maxime
obligatur homo ad hoc quod impleat vota Deo facta, hoc enim pertinet
ad fidelitatem quam homo debet Deo, fractio autem voti est quaedam
infidelitatis species. Unde Salomon rationem assignat quare sint vota
reddenda. Quia displicet Deo infidelis promissio.
Ad primum ergo dicendum quod secundum honestatem ex qualibet
promissione homo homini obligatur, et haec est obligatio iuris
naturalis. Sed ad hoc quod aliquis obligetur ex aliqua promissione
obligatione civili, quaedam alia requiruntur. Deus autem etsi bonis
nostris non egeat, ei tamen maxime obligamur. Et ita votum ei factum
est maxime obligatorium.
Ad secundum dicendum quod si illud quod quis vovit ex quacumque causa
impossibile reddatur, debet homo facere quod in se est, ut saltem
habeat promptam voluntatem faciendi quod potest. Unde ille qui vovit
monasterium aliquod intrare debet dare operam quam potest ut ibi
recipiatur. Et si quidem intentio sua fuit se obligare ad religionis
ingressum principaliter, et ex consequenti elegit hanc religionem vel
hunc locum quasi sibi magis congruentem, tenetur, si non potest ibi
recipi, aliam religionem intrare. Si autem principaliter intendit se
obligare ad hanc religionem vel ad hunc locum, propter specialem
complacentiam huius religionis vel loci, non tenetur aliam religionem
intrare si illi eum recipere nolunt. Si vero incidit in
impossibilitatem implendi votum ex propria culpa, tenetur insuper de
propria culpa praeterita poenitentiam agere. Sicut mulier quae vovit
virginitatem, si postea corrumpatur, non solum debet servare quod
potest, scilicet perpetuam continentiam, sed etiam de eo quod admisit
peccando poenitere.
Ad tertium dicendum quod obligatio voti ex propria voluntate et
intentione causatur, unde dicitur Deut. XXIII, quod semel
egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti
domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. Et ideo
si in intentione et voluntate voventis est obligare se ad statim
solvendum, tenetur statim solvere. Si autem ad certum tempus, vel
sub certa conditione, non tenetur statim solvere. Sed nec debet
tardare ultra quam intendit se obligare, dicitur enim ibidem, cum
votum voveris domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret
illud dominus Deus tuus; et si moratus fueris, reputabitur tibi in
peccatum.
|
|