|
Utrum expediat aliquid
vovere.
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non expediat aliquid
vovere. Non enim alicui expedit ut privet se bono quod ei Deus
donavit. Sed libertas est unum de maximis bonis quae homini Deus
dedit, qua videtur privari per necessitatem quam votum imponit. Ergo
non videtur expediens homini quod aliquid voveat.
2. Praeterea, nullus debet se periculis iniicere. Sed quicumque
vovet se periculo iniicit, quia quod ante votum sine periculo poterat
praeteriri, si non servetur post votum, periculosum est. Unde
Augustinus dicit, in epistola ad Armentarium et Paulinam, quia iam
vovisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Non talis
eris si non feceris quod vovisti, qualis mansisses si nihil tale
vovisses. Minor enim tunc esses, non peior. Modo autem, tanto,
quod absit, miserior si fidem Deo fregeris, quanto beatior si
persolveris. Ergo non expedit aliquid vovere.
3. Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. IV, imitatores mei
estote, sicut et ego Christi. Sed non legitur neque Christum
aliquid vovisse, nec apostolos. Ergo videtur quod non expediat
aliquid vovere.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., vovete et reddite domino Deo
vestro.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, votum est promissio Deo
facta. Alia autem ratione promittitur aliquid homini, et alia ratione
Deo. Homini quidem promittimus aliquid propter eius utilitatem, cui
utile est et quod ei aliquid exhibeamus, et quod eum de futura
exhibitione prius certificemus. Sed promissionem Deo facimus non
propter eius utilitatem, sed propter nostram. Unde Augustinus
dicit, in praedicta epistola, benignus exactor est, non egenus, et
qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. Et
sicut id quod damus Deo non est ei utile, sed nobis, quia quod ei
redditur reddenti additur, ut Augustinus ibidem dicit; ita etiam
promissio qua Deo aliquid vovemus, non cedit in eius utilitatem, qui
a nobis certificari non indiget; sed ad utilitatem nostram, inquantum
vovendo voluntatem nostram immobiliter firmamus ad id quod expedit
facere. Et ideo expediens est vovere.
Ad primum ergo dicendum quod sicut non posse peccare non diminuit
libertatem, ita etiam necessitas firmatae voluntatis in bonum non
diminuit libertatem, ut patet in Deo et in beatis. Et talis est
necessitas voti, similitudinem quandam habens cum confirmatione
beatorum. Unde Augustinus in eadem epistola dicit quod felix
necessitas est quae in meliora compellit.
Ad secundum dicendum quod quando periculum nascitur ex ipso facto,
tunc illud factum non est expediens, puta quod aliquis per pontem
ruinosum transeat fluvium. Sed si periculum immineat ex hoc quod homo
deficit ab illo facto, non desinit propter hoc esse expediens, sicut
expediens est ascendere equum, quamvis periculum immineat cadenti de
equo. Alioquin oporteret ab omnibus bonis cessare quae per accidens ex
aliquo eventu possunt esse periculosa. Unde dicitur Eccle. XI,
qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes nunquam
metet. Periculum autem voventi non imminet ex ipso voto, sed ex culpa
hominis, qui voluntatem mutat transgrediens votum. Unde Augustinus
dicit in eadem epistola, non te vovisse poeniteat. Immo gaude iam
tibi sic non licere quod cum tuo detrimento licuisset.
Ad tertium dicendum quod Christo secundum se non competebat vovere.
Tum quia Deus erat. Tum etiam quia, inquantum homo, habebat
firmatam voluntatem in bono, quasi comprehensor existens. Quamvis per
quandam similitudinem ex persona eius dicatur in Psalm., secundum
Glossam, vota mea reddam in conspectu timentium eum, loquitur autem
pro corpore suo, quod est Ecclesia. Apostoli autem intelliguntur
vovisse pertinentia ad perfectionis statum quando Christum, relictis
omnibus, sunt secuti.
|
|