|
Utrum votum sit actus
latriae sive religionis.
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod votum non sit actus
latriae sive religionis. Omne enim opus virtutis cadit sub voto. Sed
ad eandem virtutem pertinere videtur promittere aliquid et facere
illud. Ergo votum pertinet ad quamlibet virtutem, et non specialiter
ad religionem.
2. Praeterea, secundum Tullium, ad religionem pertinet cultum et
caeremoniam Deo offerre. Sed ille qui vovet nondum aliquid Deo
offert, sed solum promittit. Ergo votum non est actus religionis.
3. Praeterea, cultus religionis non debet exhiberi nisi Deo. Sed
votum non solum fit Deo, sed etiam sanctis et praelatis, quibus
religiosi profitentes obedientiam vovent. Ergo votum non est
religionis actus.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XIX, colent eum in hostiis et
muneribus, et vota vovebunt domino et solvent. Sed colere Deum est
proprie religionis sive latriae. Ergo votum est actus latriae sive
religionis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, omne opus virtutis
ad religionem seu latriam pertinet per modum imperii, secundum quod ad
divinam reverentiam ordinatur, quod est proprius finis latriae.
Ordinare autem alios actus in manifestum est autem ex praedictis quod
votum est quaedam imperatas. Et ideo ipsa ordinatio actuum cuiuscumque
virtutis in servitium Dei est proprius actus latriae. Manifestum est
autem ex praedictis quod votum est quaedam promissio Deo facta, et
quod promissio nihil est aliud quam ordinatio quaedam eius quod
promittitur in eum cui promittitur. Unde votum est ordinatio quaedam
eorum quae quis vovet in divinum cultum seu obsequium. Et sic patet
quod vovere proprie est actus latriae seu religionis.
Ad primum ergo dicendum quod illud quod cadit sub voto quandoque quidem
est actus alterius virtutis, sicut ieiunare, continentiam servare;
quandoque vero est actus religionis, sicut sacrificium offerre vel
orare. Utrorumque tamen promissio Deo facta ad religionem pertinet,
ratione iam dicta. Unde patet quod votorum quoddam pertinet ad
religionem ratione solius promissionis Deo factae, quae est essentia
voti, quandoque etiam ratione rei promissae, quae est voti materia.
Ad secundum dicendum quod ille qui promittit, inquantum se obligat ad
dandum, iam quodammodo dat, sicut dicitur fieri aliquid cum fit causa
eius, quia effectus virtute continetur in causa. Et inde est quod non
solum danti, sed etiam promittenti gratiae aguntur.
Ad tertium dicendum quod votum soli Deo fit, sed promissio potest
etiam fieri homini, et ipsa promissio boni quae fit homini potest
cadere sub voto, inquantum est quoddam opus virtuosum. Et per hunc
modum intelligendum est votum quo quis vovet aliquid sanctis vel
praelatis, ut ipsa promissio facta sanctis vel praelatis cadat sub voto
materialiter, inquantum scilicet homo vovet Deo se impleturum quod
sanctis vel praelatis promittit.
|
|