|
Utrum magis sit laudabile et
meritorium facere aliquid sine voto quam cum voto.
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod magis sit laudabile et
meritorium facere aliquid sine voto quam cum voto. Dicit enim
prosper, in II de vita Contempl., sic abstinere vel ieiunare
debemus ut non nos necessitati ieiunandi subdamus, ne iam non devoti,
sed inviti rem voluntariam faciamus. Sed ille qui vovet ieiunium
subdit se necessitati ieiunandi. Ergo melius esset si ieiunaret sine
voto.
2. Praeterea, apostolus dicit, II Cor. IX, unusquisque prout
destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate, hilarem
enim datorem diligit Deus. Sed quidam ea quae vovent ex tristitia
faciunt, et hoc videtur procedere ex necessitate quam votum imponit,
quia necessitas contristans est, ut dicitur V Metaphys. Ergo melius
est aliquid facere sine voto quam cum voto.
3. Praeterea, votum necessarium est ad hoc quod firmetur voluntas
hominis ad rem quam vovet, ut supra habitum est. Sed non magis potest
firmari voluntas ad aliquid faciendum quam cum actu facit illud. Ergo
non melius est facere aliquid cum voto quam sine voto.
Sed contra est quod super illud Psalm., vovete et reddite, dicit
Glossa, vovere voluntati consulitur. Sed consilium non est nisi de
meliori bono. Ergo melius est facere aliquod melius opus ex voto quam
sine voto, quia qui facit sine voto, implet tantum unum consilium,
scilicet de faciendo; qui autem facit cum voto, implet duo consilia,
scilicet et vovendo et faciendo.
Respondeo dicendum quod triplici ratione facere idem opus cum voto est
melius et magis meritorium quam facere sine voto. Primo quidem, quia
vovere, sicut dictum est, est actus latriae, quae est praecipua inter
virtutes morales. Nobilioris autem virtutis est opus melius et magis
meritorium. Unde actus inferioris virtutis est melior et magis
meritorius ex hoc quod imperatur a superiori virtute, cuius actus fit
per imperium, sicut actus fidei vel spei melior est si imperetur a
caritate. Et ideo actus aliarum virtutum moralium, puta ieiunare,
quod est actus abstinentiae, et continere, quod est actus castitatis,
sunt meliora et magis meritoria si fiant ex voto, quia sic iam
pertinent ad divinum cultum, quasi quaedam Dei sacrificia. Unde
Augustinus dicit, in libro de virginitate, quod neque ipsa virginitas
quia virginitas est, sed quia Deo dicata est, honoratur; quam fovet
et servat continentia pietatis. Secundo, quia ille qui vovet aliquid
et facit, plus se Deo subiicit quam ille qui solum facit. Subiicit
enim se Deo non solum quantum ad actum sed etiam quantum ad
potestatem, quia de cetero, non potest aliud facere, sicut plus daret
homini qui daret ei arborem cum fructibus quam qui daret ei fructus
tantum, ut dicit Anselmus, in libro de Similitud. Et inde est quod
etiam promittentibus gratiae aguntur, ut dictum est. Tertio, quia
per votum immobiliter voluntas firmatur in bonum. Facere autem aliquid
ex voluntate firmata in bonum pertinet ad perfectionem virtutis, ut
patet per philosophum, in II Ethic., sicut etiam peccare mente
obstinata aggravat peccatum, et dicitur peccatum in spiritum sanctum,
ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa est intelligenda de
necessitate coactionis, quae involuntarium causat et devotionem
excludit. Unde signanter dicit, ne iam non devoti, sed inviti rem
voluntariam faciamus. Necessitas autem voti est per immutabilitatem
voluntatis, unde et voluntatem confirmat et devotionem auget. Et ideo
ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod necessitas coactionis, inquantum est
contraria voluntati, tristitiam causat, secundum philosophum.
Necessitas autem voti in his qui sunt bene dispositi, inquantum
voluntatem confirmat, non causat tristitiam, sed gaudium. Unde
Augustinus dicit, in epistola ad Armentarium et Paulinam, non te
vovisse poeniteat, immo gaude iam tibi sic non licere quod cum tuo
detrimento licuisset. Si tamen ipsum opus, secundum se consideratum,
triste et involuntarium redderetur post votum, dum tamen remaneat
voluntas votum implendi, adhuc est magis meritorium quam si fieret sine
voto, quia impletio voti est actus religionis, quae est potior virtus
quam abstinentia, cuius actus est ieiunare.
Ad tertium dicendum quod ille qui facit aliquid sine voto habet
immobilem voluntatem respectu illius operis singularis quod facit, et
tunc quando facit, non autem manet voluntas eius omnino firmata in
futurum, sicut voventis, qui suam voluntatem obligavit ad aliquid
faciendum et antequam faceret illud singulare opus, et fortasse ad
pluries faciendum.
|
|