|
Utrum votum solemnizetur
per susceptionem sacri ordinis, et per professionem ad certam regulam.
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod votum non solemnizetur
per susceptionem sacri ordinis, et per professionem ad certam regulam.
Votum enim, ut dictum est, promissio Deo facta est. Ea vero quae
exterius aguntur ad solemnitatem pertinentia non videntur ordinari ad
Deum, sed ad homines. Ergo per accidens se habent ad votum. Non
ergo solemnitas talis est propria conditio voti.
2. Praeterea, illud quod pertinet ad conditionem alicuius rei,
videtur posse competere omnibus illis in quibus res illa invenitur.
Sed multa possunt sub voto cadere quae non pertinent neque ad sacrum
ordinem, neque pertinent ad aliquam certam regulam, sicut cum quis
vovet peregrinationem, aut aliquid huiusmodi. Ergo solemnitas quae
fit in susceptione sacri ordinis vel in promissione certae regulae, non
pertinet ad conditionem voti.
3. Praeterea, votum solemne idem videtur esse quod votum publicum.
Sed multa alia vota possunt fieri in publico quam votum quod emittitur
in susceptione sacri ordinis vel professione certae regulae, et
huiusmodi etiam vota possunt fieri in occulto. Ergo non solum
huiusmodi vota sunt solemnia.
Sed contra est quod solum huiusmodi vota impediunt matrimonium
contrahendum et dirimunt iam contractum; quod est effectus voti
solemnis, ut infra dicetur in tertia huius operis parte.
Respondeo dicendum quod unicuique rei solemnitas adhibetur secundum
illius rei conditionem, sicut alia est solemnitas novae militiae,
scilicet in quodam apparatu equorum et armorum et concursu militum; et
alia solemnitas nuptiarum, quae consistit in apparatu sponsi et sponsae
et conventu propinquorum. Votum autem est promissio Deo facta. Unde
solemnitas voti attenditur secundum aliquid spirituale, quod ad Deum
pertineat, idest secundum aliquam spiritualem benedictionem vel
consecrationem, quae ex institutione apostolorum adhibetur in
professione certae regulae, secundo gradu post sacri ordinis
susceptionem, ut Dionysius dicit, VI cap. Eccles. Hier. Et
huius ratio est quia solemnitates non consueverunt adhiberi nisi quando
aliquis totaliter mancipatur alicui rei, non enim solemnitas nuptialis
adhibetur nisi in celebratione matrimonii, quando uterque coniugum sui
corporis potestatem alteri tradit. Et similiter voti solemnitas
adhibetur quando aliquis per susceptionem sacri ordinis divino
ministerio applicatur; et in professione certae regulae, quando per
abrenuntiationem saeculi et propriae voluntatis aliquis statum
perfectionis assumit.
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi solemnitas pertinet non solum ad
homines, sed ad Deum, inquantum habet aliquam spiritualem
consecrationem seu benedictionem, cuius Deus est auctor, etsi homo
sit minister, secundum illud Num. VI, invocabunt nomen meum super
filios Israel, et ego benedicam eis. Et ideo votum solemne habet
fortiorem obligationem apud Deum quam votum simplex; et gravius peccat
qui illud transgreditur. Quod autem dicitur quod votum simplex non
minus obligat apud Deum quam solemne, intelligendum est quantum ad hoc
quod utriusque transgressor peccat mortaliter.
Ad secundum dicendum quod particularibus actibus non consuevit
solemnitas adhiberi, sed assumptioni novi status, ut dictum est. Et
ideo cum quis vovet aliqua particularia opera, sicut aliquam
peregrinationem vel aliquod speciale ieiunium, tali voto non congruit
solemnitas, sed solum voto quo aliquis totaliter se subiicit divino
ministerio seu famulatui; in quo tamen voto, quasi universali, multa
particularia opera comprehenduntur.
Ad tertium dicendum quod vota ex hoc quod fiunt in publico possunt
habere quandam solemnitatem humanam, non autem solemnitatem spiritualem
et divinam, sicut habent vota praemissa, etiam si coram paucis fiant.
Unde aliud est votum esse publicum, et aliud esse solemne.
|
|