|
Utrum illi qui sunt alterius
potestati subiecti impediantur a vovendo.
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod illi qui sunt alterius
potestati subiecti non impediantur a vovendo. Minus enim vinculum
superatur a maiori. Sed obligatio qua quis subiicitur homini est minus
vinculum quam votum, per quod aliquis obligatur Deo. Ergo illi qui
sunt alienae potestati subiecti non impediuntur a vovendo.
2. Praeterea, filii sunt in potestate patris. Sed filii possunt
profiteri in aliqua religione etiam sine voluntate parentum. Ergo non
impeditur aliquis a vovendo per hoc quod est subiectus potestati
alterius.
3. Praeterea, maius est facere quam promittere. Sed religiosi qui
sunt sub potestate praelatorum possunt aliqua facere sine licentia
suorum praelatorum, puta dicere aliquos Psalmos, vel facere aliquas
abstinentias. Ergo videtur quod multo magis possunt huiusmodi vovendo
Deo promittere.
4. Praeterea, quicumque facit quod de iure facere non potest,
peccat. Sed subditi non peccant vovendo, quia hoc nunquam invenitur
prohibitum. Ergo videtur quod de iure possunt vovere.
Sed contra est quod Num. XXX mandatur quod, si mulier in domo
patris sui, et adhuc in puellari aetate, aliquid voverit, non tenetur
rea voti nisi pater eius consenserit. Et idem dicit de muliere habente
virum. Ergo, pari ratione, nec aliae personae alterius potestati
subiectae possunt se voto obligare.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, votum est promissio
quaedam Deo facta. Nullus autem potest per promissionem se firmiter
obligare ad id quod est in potestate alterius, sed solum ad id quod est
omnino in sua potestate. Quicumque autem est subiectus alicui,
quantum ad id in quo est subiectus, non est suae potestatis facere quod
vult, sed dependet ex voluntate alterius. Et ideo non potest se per
votum firmiter obligare, in his in quibus alteri subiicitur, sine
consensu sui superioris.
Ad primum ergo dicendum quod sub promissione Deo facta non cadit nisi
quod est virtuosum, ut supra dictum est. Est autem contra virtutem ut
id quod est alterius homo offerat Deo, ut supra dictum est. Et ideo
non potest omnino salvari ratio voti, cum quis in potestate constitutus
vovet id quod est in potestate alterius, nisi sub conditione si ille ad
cuius potestatem pertinet non contradicat.
Ad secundum dicendum quod ex quo homo venit ad annos pubertatis, si
sit liberae conditionis, est suae potestatis quantum ad ea quae
pertinent ad suam personam, puta quod obliget se religioni per votum,
vel quod matrimonium contrahat. Non autem est suae potestatis quantum
ad dispensationem domesticam. Unde circa hoc non potest aliquid vovere
quod sit ratum, sine consensu patris. Servus autem, quia est in
potestate domini etiam quantum ad personales operationes, non potest se
voto obligare ad religionem, per quam ab obsequio domini sui
abstraheretur.
Ad tertium dicendum quod religiosus subditus est praelato quantum ad
suas operationes secundum professionem regulae. Et ideo etiam si
aliquis ad horam aliquid facere possit quando ad alia non occupatur a
praelato, quia tamen nullum tempus est exceptum in quo praelatus non
possit eum circa aliquid occupare, nullum votum religiosi est firmum
nisi sit de consensu praelati. Sicut nec votum puellae existentis in
domo, nisi sit de consensu patris, nec uxoris, nisi de consensu
viri.
Ad quartum dicendum quod licet votum eorum qui sunt alterius potestati
subiecti non sit firmum sine consensu eorum quibus subiiciuntur, non
tamen peccant vovendo, quia in eorum voto intelligitur debita
conditio, scilicet si suis superioribus placuerit, vel non
renitantur.
|
|