|
Deinde considerandum est de actibus exterioribus latriae quibus aliquid
divinum ab hominibus assumitur, quod est vel sacramentum aliquod, vel
ipsum nomen divinum. Sed de sacramenti assumptione locus erit
tractandi in tertia huius operis parte. De assumptione autem nominis
divini nunc agendum est. Assumitur autem divinum nomen ab homine
tripliciter, uno modo, per modum iuramenti, ad propria verba
confirmanda; alio modo, per modum adiurationis, ad alios inducendum;
tertio modo, per modum invocationis, ad orandum vel laudandum. Primo
ergo de iuramento agendum est. Circa quod quaeruntur decem. Primo,
quid sit iuramentum. Secundo, utrum sit licitum. Tertio, qui sint
comites iuramenti. Quarto, cuius virtutis sit actus. Quinto, utrum
sit appetendum et frequentandum, tanquam utile et bonum. Sexto,
utrum liceat iurare per creaturam. Septimo, utrum iuramentum sit
obligatorium. Octavo, quae sit maior obligatio, utrum iuramenti vel
voti. Nono, utrum in iuramento possit dispensari. Decimo, quibus
et quando liceat iurare.
|
|