|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod nullus possit dispensare
in iuramento. Sicut enim veritas requiritur ad iuramentum
assertorium, quod est de praeterito vel praesenti, ita ad iuramentum
promissorium, quod est de futuro. Sed nullus potest cum aliquo
dispensare quod de praeteritis vel praesentibus iuret contra veritatem.
Ergo etiam nullus potest dispensare quod non faciat aliquis esse verum
id quod cum iuramento in futurum promisit.
2. Praeterea, iuramentum promissorium inducitur ad utilitatem eius
cui fit promissio. Sed ille, ut videtur, non potest relaxare, quia
est contra divinam reverentiam. Ergo multo minus per aliquem potest
super hoc dispensari.
3. Praeterea, in voto quilibet episcopus potest dispensare,
exceptis quibusdam votis quae soli Papae reservantur, ut supra habitum
est. Ergo, pari ratione, in iuramento, si esset dispensabile,
quilibet episcopus posset dispensare. Quod tamen videtur esse contra
iura. Non ergo videtur quod in iuramento possit dispensari.
Sed contra est quod votum est maioris obligationis quam iuramentum, ut
supra dictum est. Sed in voto potest dispensari. Ergo in iuramento.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, necessitas
dispensationis tam in lege quam in voto est propter hoc quod id quod in
se, vel universaliter consideratum, est utile et honestum, secundum
aliquem particularem eventum potest esse inhonestum et nocivum, quod
non potest cadere nec sub lege nec sub voto. Quod autem aliquid sit
inhonestum vel noxium, repugnat his quae debent attendi in iuramento,
nam si sit inhonestum, repugnat iustitiae; si sit noxium, repugnat
iudicio. Et ideo, pari ratione, etiam in iuramento dispensari
potest.
Ad primum ergo dicendum quod dispensatio quae fit in iuramento non se
extendit ad hoc quod aliquid contra iuramentum fiat, hoc enim est
impossibile, cum observatio iuramenti cadat sub praecepto divino, quod
est indispensabile. Sed ad hoc se extendit dispensatio iuramenti ut id
quod sub iuramento cadebat, sub iuramento non cadat, quasi non
existens debita materia iuramenti, sicut et de voto supra diximus.
Materia autem iuramenti assertorii, quod est de praeterito vel
praesenti, in quandam necessitatem iam transiit, et immutabilis facta
est, et ideo dispensatio non referretur ad materiam, sed referretur ad
ipsum actum iuramenti; unde talis dispensatio directe esset contra
praeceptum divinum. Sed materia iuramenti promissorii est aliquid
futurum, quod variari potest, ita scilicet quod in aliquo eventu
potest esse illicitum vel nocivum, et per consequens non esse debita
materia iuramenti. Et ideo dispensari potest in iuramento
promissorio, quia talis dispensatio respicit materiam iuramenti, et
non contrariatur praecepto divino de iuramenti observatione.
Ad secundum dicendum quod homo potest alteri promittere aliquid sub
iuramento dupliciter. Uno modo, quasi pertinens ad utilitatem
ipsius, puta si sub iuramento promittat se serviturum ei, vel pecuniam
daturum. Et a tali promissione potest absolvere ille cui promissio
facta est, intelligitur enim iam ei solvisse promissum quando facit de
eo secundum eius voluntatem. Alio modo promittit aliquis alteri quod
pertinet ad honorem Dei vel utilitatem aliorum, puta si aliquis
iuramento promittat alicui se intraturum religionem, vel aliquod opus
pietatis facturum. Et tunc ille cui promittitur non potest absolvere
promittentem, quia promissio non est facta ei principaliter, sed
Deo, nisi forte sit interposita conditio, scilicet, si illi
videbitur cui promittit, vel aliquid aliud tale.
Ad tertium dicendum quod quandoque illud quod cadit sub iuramento
promissorio est manifeste repugnans iustitiae, vel quia est peccatum,
sicut cum aliquis iurat se facturum homicidium; vel quia est maioris
boni impeditivum, sicut cum aliquis iurat se non intraturum
religionem. Et tale iuramentum dispensatione non indiget, sed in
primo casu tenetur aliquis tale iuramentum non servare; in secundo
autem casu licitum est et servare et non servare, ut supra dictum est.
Quandoque vero aliquid sub iuramento promittitur de quo dubium est
utrum sit licitum vel illicitum, proficuum vel nocivum, aut
simpliciter aut in aliquo casu. Et in hoc potest quilibet episcopus
dispensare quandoque vero sub iuramento promittitur aliquid quod est
manifeste licitum et utile. Et in tali iuramento non videtur habere
locum dispensatio, sed commutatio, si aliquid melius faciendum
occurrat ad communem utilitatem, quod maxime videtur pertinere ad
potestatem Papae, qui habet curam universalis Ecclesiae; vel etiam
absoluta relaxatio, quod etiam ad Papam pertinet, in omnibus
generaliter quae ad dispensationem rerum ecclesiasticarum pertinent,
super quas habet plenitudinem potestatis; sicut et ad unumquemque
pertinet irritare iuramentum quod a sibi subditis factum est circa ea
quae eius potestati subduntur; sicut pater potest irritare iuramentum
puellae et vir uxoris, ut dicitur Num. XXX, sicut et supra de
voto dictum est.
|
|