|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod iuramentum non
impediatur per aliquam conditionem personae vel temporis. Iuramentum
enim ad confirmationem inducitur, ut patet per apostolum, ad Heb.
VI. Sed cuilibet convenit confirmare dictum suum, et quolibet
tempore. Ergo videtur quod iuramentum non impediatur propter aliquam
conditionem personae vel temporis.
2. Praeterea, maius est iurare per Deum quam per Evangelia, unde
Chrysostomus dicit, si aliqua causa fuerit, modicum videtur facere
qui iurat per Deum, qui autem iurat per Evangelium, maius aliquid
fecisse videtur. Quibus dicendum est, stulti, Scripturae propter
Deum factae sunt, non Deus propter Scripturas. Sed cuiuslibet
conditionis personae, et quolibet tempore, in communi locutione
consueverunt iurare per Deum. Ergo multo magis licitum est eis iurare
per Evangelia.
3. Praeterea, idem non causatur ex contrariis causis, quia
contrariae causae sunt contrariorum. Sed aliqui excluduntur a
iuramento propter defectum personae, sicut pueri ante quatuordecim
annos, et etiam illi qui semel fuerunt periuri. Non ergo videtur quod
aliqui prohibeantur iurare vel propter dignitatem, sicut clerici; aut
etiam propter temporis solemnitatem.
4. Praeterea, nullus homo vivens in hoc mundo est tantae dignitatis
sicut Angeli, dicitur enim Matth. XI quod qui minor est in regno
caelorum maior est illo, scilicet Ioanne Baptista adhuc in mundo
vivente. Sed Angelo convenit iurare, dicitur enim Apoc. X quod
Angelus iuravit per viventem in saecula saeculorum. Ergo nullus homo
propter dignitatem debet excusari a iuramento.
Sed contra est quod habetur II, qu. V, presbyter, vice
iuramenti, per sanctam consecrationem interrogetur. Et XXII,
qu. V, dicitur, nullus ex ecclesiastico ordine cuiquam laico
quidquam super sancta Evangelia iurare praesumat.
Respondeo dicendum quod in iuramento duo sunt consideranda. Unum
quidem ex parte Dei, cuius testimonium inducitur. Et quantum ad
hoc, debetur iuramento maxima reverentia. Et propter hoc a iuramento
excluduntur et pueri ante annos pubertatis, qui non coguntur ad
iurandum, quia nondum habent perfectum usum rationis, quo possint cum
reverentia debita iuramentum praestare, et iterum periuri, qui ad
iuramentum non admittuntur, quia ex retroactis praesumitur quod debitam
reverentiam iuramento non exhibebunt. Et propter hoc etiam, ut
iuramento debita reverentia exhibeatur, dicitur XXII, qu. V,
honestum est ut qui in sanctis audet iurare, hoc ieiunus faciat, cum
omni honestate et timore Dei. Aliud autem est considerandum ex parte
hominis, cuius dictum iuramento confirmatur. Non enim indiget dictum
hominis confirmatione nisi quia de eo dubitatur. Hoc autem derogat
dignitati personae, ut dubitetur de veritate eorum quae dicit. Et
ideo personis magnae dignitatis non convenit iurare. Propter quod
dicitur II, qu. V, cap. si quis presbyter, quod sacerdotes ex
levi causa iurare non debent. Tamen pro aliqua necessitate, vel magna
utilitate, licitum est eis iurare, et praecipue pro spiritualibus
negotiis. Pro quibus etiam iuramenta competit praestare in solemnibus
diebus, quibus est spiritualibus rebus vacandum, non autem tunc sunt
iuramenta praestanda pro rebus temporalibus, nisi forte ex magna
necessitate.
Ad primum ergo dicendum quod quidam sunt qui dictum suum confirmare non
possunt propter eorum defectum, et quidam sunt quorum dictum adeo debet
esse certum quod confirmatione non egeat.
Ad secundum dicendum quod iuramentum, secundum se consideratum, tanto
sanctius est et magis obligat quanto maius est id per quod iuratur, ut
Augustinus dicit, ad Publicolam. Et secundum hoc, maius est iurare
per Deum quam per Evangelia. Sed potest esse e converso propter
modum iurandi, utpote si iuramentum quod fit per Evangelia, fiat cum
quadam deliberatione et solemnitate; iuramentum autem quod fit per
Deum, fiat leviter et absque deliberatione.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet aliquid tolli ex contrariis
causis per modum superabundantiae et defectus. Et hoc modo aliqui
impediuntur a iuramento quia sunt maioris auctoritatis quam quod eos
iurare deceat, aliqui vero quia sunt minoris auctoritatis quam quod
eorum iuramento stetur.
Ad quartum dicendum quod iuramentum Angeli inducitur non propter
defectum ipsius, quasi non sit eius simplici dicto credendum, sed ad
ostendendum id quod dicitur ex infallibili Dei dispositione procedere.
Sicut etiam et Deus aliquando in Scripturis iurans inducitur, ad
ostendendum immobilitatem eius quod dicitur, sicut apostolus dicit, ad
Heb. VI.
|
|