|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod iurare non sit testem
Deum invocare. Quicumque enim inducit auctoritatem sacrae Scripturae
inducit Deum in testimonium, cuius verba proponuntur in sacra
Scriptura. Si ergo iurare est testem Deum invocare, quicumque
inducit auctoritatem sacrae Scripturae iuraret. Hoc autem est
falsum. Ergo et primum.
2. Praeterea, ex hoc quod aliquis inducit aliquem in testem, nihil
ei reddit. Sed ille qui per Deum iurat aliquid Deo reddit, dicitur
enim Matth. V, reddes domino iuramenta tua; et Augustinus dicit
quod iurare est ius veritatis Deo reddere. Ergo iurare non est Deum
testem invocare.
3. Praeterea, aliud est officium iudicis, et aliud testis, ut ex
supradictis patet. Sed quandoque iurando implorat homo divinum
iudicium, secundum illud Psalm., si reddidi retribuentibus mihi
mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Ergo iurare non est
testem Deum invocare.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in quodam sermone de periurio,
quid est, per Deum, nisi, testis est Deus?
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Heb. VI,
iuramentum ad confirmationem ordinatur. Confirmatio autem in
scibilibus per rationem fit, quae procedit ex aliquibus naturaliter
notis, quae sunt infallibiliter vera. Sed particularia facta
contingentia hominum non possunt per rationem necessariam confirmari.
Et ideo ea quae de his dicuntur solent confirmari per testes. Sed
humanum testimonium non est sufficiens ad huiusmodi confirmandum,
propter duo. Primo quidem, propter defectum veritatis humanae, quia
plurimi in mendacium labuntur, secundum illud Psalm., os eorum
locutum est mendacium. Secundo, propter defectum cognitionis, quia
homines non possunt cognoscere neque futura, neque cordium occulta,
vel etiam absentia; de quibus tamen homines loquuntur, et expedit
rebus humanis ut certitudo aliqua de his habeatur. Et ideo necessarium
fuit recurrere ad divinum testimonium, quia Deus neque mentiri
potest, neque eum aliquid latet. Assumere autem Deum in testem
dicitur iurare, quia quasi pro iure introductum est ut quod sub
invocatione divini testimonii dicitur pro vero habeatur. Divinum autem
testimonium quandoque inducitur ad asserendum praesentia vel
praeterita, et hoc dicitur iuramentum assertorium. Quandoque autem
inducitur divinum testimonium ad confirmandum aliquid futurum, et hoc
dicitur iuramentum promissorium. Ad ea vero quae sunt necessaria et
per rationem investiganda non inducitur iuramentum, derisibile enim
videretur si quis in disputatione alicuius scientiae vellet propositum
per iuramentum probare.
Ad primum ergo dicendum quod aliud est testimonio Dei uti iam dato,
quod fit cum aliquis auctoritatem sacrae Scripturae inducit, et aliud
est testimonium Dei implorare ut exhibendum, quod fit in iuramento.
Ad secundum dicendum quod dicitur aliquis reddere iuramenta Deo ex hoc
quod implet illud quod iurat. Vel quia in hoc ipso quod invocat Deum
testem, recognoscit eum habere omnium cognitionem et infallibilem
veritatem.
Ad tertium dicendum quod alicuius testimonium invocatur ad hoc quod
testis invocatus veritatem manifestet circa ea quae dicuntur. Deus
autem manifestat an verum sit quod dicitur, dupliciter. Uno modo,
simpliciter revelando veritatem, vel per internam inspirationem; vel
etiam per facti denudationem, dum scilicet producit in publicum ea quae
erant occulta. Alio modo, per poenam mentientis, et tunc simul est
iudex et testis, dum puniendo mendacem manifestat mendacium. Et ideo
duplex est modus iurandi. Unus quidem per simplicem Dei
contestationem, sicut cum aliquis dicit, est mihi Deus testis; vel,
coram Deo loquor; vel, per Deum, quod idem est, ut dicit
Augustinus. Alius modus iurandi est per execrationem, dum scilicet
aliquis se, vel aliquid ad se pertinens, ad poenam obligat nisi sit
verum quod dicitur.
|
|