|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit licitum
iurare. Nihil enim quod prohibetur in lege divina est licitum. Sed
iuramentum prohibetur Matth. V, ego dico vobis, non iurare omnino,
et Iac. V dicitur, ante omnia, fratres mei, nolite iurare. Ergo
iuramentum est illicitum.
2. Praeterea, id quod est a malo videtur esse illicitum, quia, ut
dicitur Matth. VII, non potest arbor mala fructus bonos facere.
Sed iuramentum est a malo, dicitur enim Matth. V, sit autem sermo
vester, est, est; non, non. Quod autem his abundantius est a malo
est. Ergo iuramentum videtur esse illicitum.
3. Praeterea, exquirere signum divinae providentiae est tentare
Deum, quod est omnino illicitum, secundum illud Deut. VI, non
tentabis dominum Deum tuum. Sed ille qui iurat videtur exquirere
signum divinae providentiae, dum petit divinum testimonium, quod est
per aliquem evidentem effectum. Ergo videtur quod iuramentum sit
omnino illicitum.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, dominum Deum tuum timebis,
et per nomen eius iurabis.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet aliquid esse secundum se bonum
quod tamen cedit in malum eius qui non utitur eo convenienter, sicut
sumere Eucharistiam est bonum, et tamen qui indigne sumit sibi
iudicium manducat et bibit, ut dicitur I ad Cor. XI. Sic ergo in
proposito dicendum est quod iuramentum secundum se est licitum et
honestum. Quod patet ex origine et ex fine. Ex origine quidem, quia
iuramentum est introductum ex fide qua homines credunt Deum habere
infallibilem veritatem et universalem omnium cognitionem et
provisionem. Ex fine autem, quia iuramentum inducitur ad
iustificandum homines, et ad finiendum controversias, ut dicitur ad
Heb. VI. Sed iuramentum cedit in malum alicui ex eo quod male
utitur eo, idest sine necessitate et cautela debita. Videtur enim
parvam reverentiam habere ad Deum qui eum ex levi causa testem
inducit, quod non praesumeret etiam de aliquo viro honesto. Imminet
etiam periculum periurii, quia de facili homo in verbo delinquit,
secundum illud Iac. III, si quis in verbo non offendit, hic
perfectus est vir. Unde et Eccli. XXIII dicitur, iurationi non
assuescat os tuum, multi enim casus in illa.
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus, super Matth., dicit,
considera quod salvator non per Deum iurare prohibuerit, sed per
caelum et terram. Hanc enim per elementa iurandi pessimam
consuetudinem habere Iudaei noscuntur. Se ista responsio non
sufficit, quia Iacobus addit, neque per aliud quodcumque iuramentum.
Et ideo dicendum est quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
mendacio, quod apostolus, in epistolis suis iurans, ostendit quomodo
accipiendum esset quod dictum est, dico vobis non iurare omnino, ne
scilicet iurando ad facilitatem iurandi veniatur, ex facilitate iurandi
ad consuetudinem, a consuetudine in periurium decidatur. Et ideo non
invenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet
linguam praecipitem.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Serm. Dom. in monte, si iurare cogeris, scias de necessitate
venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades, quae utique infirmitas
malum est. Itaque non dixit, quod amplius est malum est; tu enim non
malum facis qui bene uteris iuratione, ut alteri persuadeas quod
utiliter persuades, sed, a malo est illius cuius infirmitate iurare
cogeris.
Ad tertium dicendum quod ille qui iurat non tentat Deum, quia non
implorat divinum auxilium absque utilitate et necessitate; et praeterea
non exponit se alicui periculo si Deus testimonium adhibere noluerit in
praesenti. Adhibebit autem pro certo testimonium in futuro, quando
illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, ut
dicitur I ad Cor. IV. Et illud testimonium nulli iuranti
deficiet, vel pro eo vel contra eum.
|
|