|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur
tres comites iuramenti iustitia, iudicium et veritas. Ea enim quorum
unum includitur in altero non sunt connumeranda tanquam diversa. Sed
horum trium unum includitur in altero, quia veritas pars iustitiae
est, secundum Tullium; iudicium autem est actus iustitiae, ut supra
habitum est. Ergo inconvenienter numerantur tres comites iuramenti.
2. Praeterea, multa alia requiruntur ad iuramentum, scilicet
devotio, et fides, per quam credamus Deum omnia scire et mentiri non
posse. Ergo videtur quod insufficienter enumerentur tres comites
iuramenti.
3. Praeterea, haec tria in quolibet opere humano inquirenda sunt,
nihil enim debet fieri contra iustitiam aut veritatem, aut sine
iudicio, secundum illud I ad Tim. V, nihil facias sine
praeiudicio, idest sine praecedenti iudicio. Ergo haec tria non magis
debent associari iuramento quam aliis humanis actibus.
Sed contra est quod dicitur Ierem. IV, iurabis, vivit dominus,
in veritate, in iudicio et in iustitia, quod exponens Hieronymus
dicit, animadvertendum est quod iusiurandum hos habet comites,
scilicet veritatem, iudicium et iustitiam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iuramentum non est
bonum nisi ei qui bene utitur iuramento. Ad bonum autem usum iuramenti
duo requiruntur. Primo quidem, quod aliquis non leviter, sed ex
necessaria causa et discrete iuret. Et quantum ad hoc, requiritur
iudicium, scilicet discretionis ex parte iurantis. Secundo, quantum
ad id quod per iuramentum confirmatur, ut scilicet neque sit falsum,
neque sit aliquid illicitum. Et quantum ad hoc, requiritur veritas,
per quam aliquis iuramento confirmat quod verum est; et iustitia, per
quam confirmat quod licitum est. Iudicio autem caret iuramentum
incautum; veritate autem iuramentum mendax; iustitia autem iuramentum
iniquum sive illicitum.
Ad primum ergo dicendum quod iudicium non sumitur hic pro executione
iustitiae, sed pro iudicio discretionis, ut dictum est. Neque etiam
veritas hic accipitur secundum quod est pars iustitiae, sed secundum
quod est quaedam conditio locutionis.
Ad secundum dicendum quod et devotio et fides, et omnia huiusmodi quae
exiguntur ad debitum modum iurandi, intelliguntur in iudicio. Alia
enim duo pertinent ad rem de qua iuratur, ut dictum est. Quamvis
posset dici quod iustitia pertinet ad causam pro qua iuratur.
Ad tertium dicendum quod in iuramento est magnum periculum, tum
propter Dei magnitudinem, cuius testimonium invocatur; tum etiam
propter labilitatem linguae humanae, cuius verba iuramento
confirmantur. Et ideo huiusmodi magis requiruntur ad iuramentum quam
ad alios humanos actus.
|
|