|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iuramentum non sit actus
religionis sive latriae. Actus enim latriae sunt circa aliqua sacra et
divina. Sed iuramenta adhibentur circa controversias humanas, ut
apostolus dicit, ad Heb. VI. Ergo iurare non est actus religionis
seu latriae.
2. Praeterea, ad religionem pertinet cultum Deo offerre, ut
Tullius dicit. Sed ille qui iurat nihil Deo offert, sed Deum
inducit in testem. Ergo iurare non est actus religionis.
3. Praeterea, finis religionis seu latriae est reverentiam Deo
exhibere. Hoc autem non est finis iuramenti, sed potius aliquod
verbum confirmare. Ergo iurare non est actus religionis.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, dominum Deum tuum timebis,
et ipsi soli servies, ac per nomen illius iurabis. Loquitur autem ibi
de servitute latriae. Ergo iurare est actus latriae.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, ille qui iurat
invocat divinum testimonium ad confirmandum ea quae dicit. Nihil autem
confirmatur nisi per aliquid quod certius est et potius. Et ideo in
hoc ipso quod homo per Deum iurat, profitetur Deum potiorem, utpote
cuius veritas est indefectibilis et cognitio universalis, et sic aliquo
modo Deo reverentiam exhibet. Unde et apostolus dicit, ad Heb.
VI, quod homines per maiores se iurant. Et Hieronymus dicit,
super Matth., quod qui iurat, aut veneratur aut diligit eum per quem
iurat. Philosophus etiam dicit, in I Metaphys., quod iuramentum
est honorabilissimum. Exhibere autem reverentiam Deo pertinet ad
religionem sive latriam. Unde manifestum est quod iuramentum est actus
religionis sive latriae.
Ad primum ergo dicendum quod in iuramento duo considerantur, scilicet
testimonium quod inducitur, et hoc est divinum; et id super quo
inducitur testimonium, vel quod facit necessitatem testimonium
inducendi, et hoc est humanum. Pertinet ergo iuramentum ad religionem
ratione primi, non autem ratione secundi.
Ad secundum dicendum quod in hoc ipso quod aliquis assumit Deum in
testem per modum iuramenti, profitetur eum maiorem, quod pertinet ad
Dei reverentiam. Et sic aliquid offert Deo, scilicet reverentiam et
honorem.
Ad tertium dicendum quod omnia quae facimus debemus in Dei reverentiam
facere. Et ideo nihil prohibet si in hoc ipso quod intendimus hominem
certificare, Deo reverentiam exhibeamus. Sic enim debemus aliquid in
Dei reverentiam facere ut ex hoc utilitas proximis proveniat, quia
etiam Deus operatur ad suam gloriam et nostram utilitatem.
|
|