|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod iuramentum sit
appetendum et frequentandum, tanquam utile et bonum. Sicut enim votum
est actus latriae, ita et iuramentum. Sed facere aliquid ex voto est
laudabilius et magis meritorium quia votum est actus latriae, ut supra
dictum est. Ergo, pari ratione, facere vel dicere aliquid cum
iuramento est laudabilius. Et sic iuramentum est appetendum tanquam
per se bonum.
2. Praeterea, Hieronymus dicit, super Matth., quod qui iurat,
veneratur aut diligit eum per quem iurat. Sed venerari aut diligere
Deum est appetendum tanquam per se bonum. Ergo et iuramentum.
3. Praeterea, iuramentum ordinatur ad confirmationem seu
certificationem. Sed quod homo suum dictum confirmet, bonum est.
Ergo iuramentum est appetendum tanquam bonum.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXIII, vir multum iurans
replebitur iniquitate. Et Augustinus dicit, in libro de mendacio,
quod praeceptum domini de prohibitione iuramenti ad hoc positum est ut,
quantum in te est, non affectes, non, quasi pro bono, cum aliqua
delectatione appetas iusiurandum.
Respondeo dicendum quod id quod non quaeritur nisi ad subveniendum
alicui defectui, non numeratur inter ea quae sunt per se appetenda,
sed inter ea quae sunt necessaria, sicut patet de medicina, quae
quaeritur ad subveniendum infirmitati. Iuramentum autem quaeritur ad
subveniendum alicui defectui, quo scilicet unus homo alteri discredit.
Et ideo iuramentum est habendum non inter ea quae sunt per se
appetenda, sed inter ea quae sunt huic vitae necessaria, quibus
indebite utitur quicumque eis utitur ultra terminos necessitatis. Unde
Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, qui intelligit
non in bonis, idest per se appetendis, sed in necessariis iurationem
habendam, refrenat se quantum potest, ut non ea utatur nisi necessitas
cogat.
Ad primum ergo dicendum quod alia ratio est de voto, et de iuramento.
Nam per votum aliquid in Dei reverentiam ordinamus, unde ex hoc ipso
fit religionis actus. Sed in iuramento e converso reverentia divini
nominis assumitur ad promissi confirmationem. Et ideo illud quod
iuramento confirmatur non propter hoc fit religionis actus, quia
secundum finem morales actus species sortiuntur.
Ad secundum dicendum quod ille qui iurat utitur quidem veneratione aut
dilectione eius per quem iurat, non autem ordinat iuramentum ad
venerandum aut diligendum eum per quem iurat, sed ad aliquid aliud quod
est necessarium praesenti vitae.
Ad tertium dicendum quod sicut medicina est utilis ad sanandum, et
tamen quanto est virtuosior, tanto maius nocumentum inducit si non
debite sumatur; ita etiam iuramentum utile quidem est ad
confirmationem, tamen quanto est magis venerandum, tanto est magis
periculosum nisi debite inducatur. Quia, ut dicitur Eccli.
XXIII, si frustraverit, idest deceperit fratrem, delictum illius
supra ipsum erit; et si dissimulaverit, quasi per simulationem iurando
falsum, delinquit dupliciter (quia scilicet simulata aequitas est
duplex iniquitas); et si in vanum iuraverit, idest sine debita causa
et necessitate, non iustificabitur.
|
|