|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non liceat per creaturas
iurare. Dicitur enim Matth. V, ego dico vobis, non iurare
omnino, neque per caelum, neque per terram, neque per Ierosolymam,
neque per caput tuum, quod exponens Hieronymus dicit, considera quod
hic salvator non per Deum iurare prohibuerit, sed per caelum et
terram, et cetera.
2. Praeterea, poena non debetur nisi culpae. Sed iuranti per
creaturas adhibetur poena, dicitur enim XXII, qu. I, clericum
per creaturam iurantem acerrime obiurgandum, si perstiterit in vitio,
excommunicandum placuit. Ergo illicitum est per creaturas iurare.
3. Praeterea, iuramentum est actus latriae, sicut dictum est. Sed
cultus latriae non debetur alicui creaturae, ut patet Rom. I. Ergo
non licet iurare per aliquam creaturam.
Sed contra est quod Ioseph iuravit per salutem Pharaonis, ut legitur
Gen. XLII. Ex consuetudine etiam iuratur per Evangelium, et
per reliquias, et per sanctos.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est
iuramentum. Unum quidem quod fit per simplicem contestationem,
inquantum scilicet Dei testimonium invocatur. Et hoc iuramentum
innititur divinae veritati, sicut et fides. Fides autem est per se
quidem et principaliter de Deo, qui est ipsa veritas; secundario
autem de creaturis, in quibus veritas Dei relucet, ut supra habitum
est. Et similiter iuramentum principaliter refertur ad ipsum Deum,
cuius testimonium invocatur, secundario autem assumuntur ad iuramentum
aliquae creaturae non secundum se, sed inquantum in eis divina veritas
manifestatur; sicut iuramus per Evangelium, idest per Deum, cuius
veritas in Evangelio manifestatur; et per sanctos, qui hanc veritatem
crediderunt et observaverunt. Alius autem modus iurandi est per
execrationem. Et in hoc iuramento inducitur creatura aliqua ut in qua
divinum iudicium exerceatur. Et sic solet homo iurare per caput suum,
vel per filium suum, aut per aliquam aliam rem quam diligit. Sicut et
apostolus iuravit, II ad Cor. I, dicens, ego testem Deum invoco
in animam meam. Quod autem Ioseph per salutem Pharaonis iuravit,
utroque modo potest intelligi, vel per modum execrationis, quasi
salutem Pharaonis obligaverit Deo; vel per modum contestationis,
quasi contestando veritatem divinae iustitiae, ad cuius executionem
principes terrae constituuntur.
Ad primum ergo dicendum quod dominus prohibuit iurare per creaturas ita
quod eis adhibeatur reverentia divina. Unde Hieronymus ibidem subdit
quod Iudaei, per Angelos, et cetera huiusmodi, iurantes, creaturas
venerabantur Dei honore. Et eadem ratione punitur secundum canones
clericus per creaturam iurans, quod ad blasphemiam infidelitatis
pertinet. Unde in sequenti capitulo dicitur, si quis per capillum
Dei vel caput iuraverit, vel alio modo blasphemia contra Deum usus
fuerit, si in ecclesiastico ordine est, deponatur.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod cultus latriae adhibetur ei cuius testimonium
iurando invocatur. Et ideo praecipitur Exod. XXIII, per nomen
externorum deorum non iurabitis. Non autem exhibetur cultus latriae
creaturis quae in iuramento assumuntur secundum modos praedictos.
|
|