|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod iuramentum non habeat
vim obligandi. Inducitur enim iuramentum ad confirmandum veritatem
eius quod dicitur. Sed quando aliquis dicit aliquid de futuro, verum
dicit etiam si non eveniat quod dicit, sicut Paulus, quamvis non
iverit Corinthum, sicut dixerat, non tamen est mentitus, ut patet
II Cor. I. Ergo videtur quod iuramentum non sit obligatorium.
2. Praeterea, virtus non est virtuti contraria, ut dicitur in
praedicamentis. Sed iuramentum est actus virtutis, ut dictum est.
Quandoque autem esset contra virtutem, aut in aliquod eius
impedimentum, si quis servaret id quod iuravit, sicut cum aliquis
iurat se facere aliquod peccatum, vel cum iurat desistere ab aliquo
opere virtutis. Ergo iuramentum non semper est obligatorium.
3. Praeterea, quandoque aliquis invitus compellitur ad hoc quod sub
iuramento aliquid promittat. Sed tales a iuramenti nexibus sunt per
Romanos pontifices absoluti, ut habetur extra, de iureiurando, cap.
verum in ea quaestione et cetera. Ergo iuramentum non semper est
obligatorium.
4. Praeterea, nullus potest obligari ad duo opposita. Sed
quandoque oppositum est quod intendit iurans, et quod intendit ille cui
iuramentum praestatur. Ergo iuramentum non potest semper esse
obligatorium.
Sed contra est quod dicitur Matth. V, reddes domino iuramenta tua.
Respondeo dicendum quod obligatio refertur ad aliquid quod est
faciendum vel dimittendum. Unde non videtur respicere iuramentum
assertorium, quod est de praesenti vel de praeterito; neque etiam
iuramentum de his quae sunt per alias causas fienda, sicut si quis
iuramento assereret quod cras pluvia esset futura; sed solum in his
quae sunt fienda per illum qui iurat. Sicut autem iuramentum
assertorium, quod est de praeterito vel de praesenti, debet habere
veritatem, ita etiam et iuramentum de his quae sunt fienda a nobis in
futurum. Et ideo utrumque iuramentum habet quandam obligationem,
diversimode tamen. Quia in iuramento quod est de praeterito vel
praesenti, obligatio est non respectu rei quae iam fuit vel est, sed
respectu ipsius actus iurandi, ut scilicet iuret id quod iam verum est
vel fuit. Sed in iuramento quod praestatur de his quae sunt fienda a
nobis, obligatio cadit e converso super rem quam aliquis iuramento
firmavit. Tenetur enim aliquis ut faciat verum esse id quod iuravit,
alioquin deest veritas iuramento. Si autem est talis res quae in eius
potestate non fuit, deest iuramento discretionis iudicium, nisi forte
quod erat ei possibile quando iuravit, ei reddatur impossibile per
aliquem eventum; puta cum aliquis iuravit se pecuniam soluturum, quae
ei postmodum vi vel furto subtrahitur. Tunc enim videtur excusatus
esse a faciendo quod iuravit, licet teneatur facere quod in se est,
sicut etiam supra circa obligationem voti diximus. Si vero sit quidem
possibile fieri, sed fieri non debeat, vel quia est per se malum, vel
quia est boni impeditivum, tunc iuramento deest iustitia. Et ideo
iuramentum non est servandum in eo casu quo est peccatum vel boni
impeditivum, secundum enim utrumque horum vergit in deteriorem exitum.
Sic ergo dicendum est quod quicumque iurat aliquid se facturum,
obligatur ad id faciendum, ad hoc quod veritas impleatur, si tamen
alii duo comites adsint, scilicet iudicium et iustitia.
Ad primum ergo dicendum quod aliud est de simplici verbo, aliud de
iuramento, in quo divinum testimonium imploratur. Sufficit enim ad
veritatem verbi quod aliquis dicat id quod proponit se facturum, quia
hoc iam verum est in sua causa, scilicet in proposito facientis. Sed
iuramentum adhiberi non debet nisi in re de qua aliquis firmiter certus
est. Et ideo si iuramentum adhibeatur, propter reverentiam divini
testimonii quod invocatur, obligatur homo ut faciat esse verum id quod
iuravit, secundum suam possibilitatem, nisi in deteriorem exitum
vergat, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod iuramentum potest vergere in deteriorem
exitum dupliciter. Uno modo, quia ab ipso principio habet peiorem
exitum. Vel quia est secundum se malum, sicut cum aliquis iurat se
adulterium patraturum. Sive quia est maioris boni impeditivum, puta
cum aliquis iurat se non intraturum religionem, vel quod non fiet
clericus, aut quod non accipiet praelationem in casu in quo expedit eum
accipere, vel si quid aliud est huiusmodi. Huiusmodi enim iuramentum
a principio est illicitum, differenter tamen. Quia si quis iuret se
facturum aliquod peccatum, et peccat iurando, et peccat iuramentum
servando. Si quis autem iurat se non facturum aliquod melius bonum,
quod tamen facere non tenetur, peccat quidem iurando, inquantum ponit
obicem spiritui sancto, qui est boni propositi inspirator, non tamen
peccat iuramentum servando, sed multo melius facit si non servet.
Alio modo vergit in deteriorem exitum propter aliquid quod de novo
emerserat, quod fuit impraemeditatum, sicut patet in iuramento
Herodis, qui iuravit puellae saltanti se daturum quod petisset. Hoc
enim iuramentum poterat esse a principio licitum, intellecta debita
conditione, scilicet si peteret quod dare deceret, sed impletio
iuramenti fuit illicita. Unde Ambrosius dicit, in I de officiis,
est contra officium nonnunquam promissum solvere sacramentum, sicut
Herodes, qui necem Ioannis praestavit ne promissum negaret.
Ad tertium dicendum quod in iuramento quod quis coactus facit, duplex
est obligatio. Una quidem qua obligatur homini cui aliquid promittit.
Et talis obligatio tollitur per coactionem, quia ille qui vim intulit
hoc meretur, ut ei promissum non servetur. Alia autem est obligatio
qua quis Deo obligatur ut impleat quod per nomen eius promisit. Et
talis obligatio non tollitur in foro conscientiae, quia magis debet
damnum temporale sustinere quam iuramentum violare. Potest tamen
repetere in iudicio quod solvit, vel praelato denuntiare, non obstante
si contrarium iuravit, quia tale iuramentum vergeret in deteriorem
exitum, esset enim contra iustitiam publicam. Romani autem pontifices
ab huiusmodi iuramentis homines absolverunt non quasi decernentes
huiusmodi iuramenta non esse obligatoria, sed quasi huiusmodi
obligationes ex iusta causa relaxantes.
Ad quartum dicendum quod quando non est eadem iurantis intentio et eius
cui iurat, si hoc provenit ex dolo iurantis, debet iuramentum servari
secundum sanum intellectum eius cui iuramentum praestatur. Unde
Isidorus dicit, quacumque arte verborum quis iuret, Deus tamen, qui
conscientiae testis est, ita hoc accipit sicut ille cui iuratur
intelligit. Et quod hoc intelligatur de doloso iuramento, patet per
id quod subditur, dupliciter reus fit qui et nomen Dei in vanum
assumit, et proximum dolo capit. Si autem iurans dolum non adhibeat,
obligatur secundum intentionem iurantis. Unde Gregorius dicit,
XXVI Moral., humanae aures talia verba nostra iudicant qualia
foris sonant, divina vero iudicia talia foris audiunt qualia ex intimis
proferuntur.
|
|