|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod maior sit obligatio
iuramenti quam voti. Votum enim est simplex promissio. Sed
iuramentum supra promissionem adhibet divinum testimonium. Ergo maior
est obligatio iuramenti quam voti.
2. Praeterea, debilius solet per fortius confirmari. Sed votum
interdum confirmatur iuramento. Ergo iuramentum est fortius quam
votum.
3. Praeterea, obligatio voti causatur ex animi deliberatione, ut
supra dictum est. Obligatio autem iuramenti causatur ex divina
veritate, cuius testimonium invocatur. Cum ergo veritas Dei excedat
deliberationem humanam, videtur quod obligatio iuramenti sit fortior
quam obligatio voti.
Sed contra, per votum obligatur aliquis Deo, per iuramentum
obligatur interdum homini. Magis autem obligatur homo Deo quam
homini. Ergo maior est obligatio voti quam iuramenti.
Respondeo dicendum quod utraque obligatio, scilicet voti et
iuramenti, causatur ex aliquo divino, aliter tamen et aliter. Nam
obligatio voti causatur ex fidelitate quam Deo debemus, ut scilicet ei
promissum solvamus. Obligatio autem iuramenti causatur ex reverentia
quam debemus ei, ex qua tenemur quod verificemus id quod per nomen eius
promittimus. Omnis autem infidelitas irreverentiam continet, sed non
convertitur, videtur enim infidelitas subiecti ad dominum esse maxima
irreverentia. Et ideo votum ex ratione sua magis est obligatorium quam
iuramentum.
Ad primum ergo dicendum quod votum est promissio non quaecumque, sed
Deo facta, cui infidelem esse gravissimum est.
Ad secundum dicendum quod iuramentum non adhibetur voto quasi aliquid
firmius, sed ut per duas res immobiles maior firmitas adhibeatur.
Ad tertium dicendum quod deliberatio animi dat firmitatem voto quantum
ex parte voventis est. Habet tamen maiorem firmitatis causam ex parte
Dei, cui votum offertur.
|
|