|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod scientia non sit donum.
Dona enim spiritus sancti naturalem facultatem excedunt. Sed scientia
importat effectum quendam naturalis rationis, dicit enim philosophus,
in I Poster., quod demonstratio est syllogismus faciens scire.
Ergo scientia non est donum spiritus sancti.
2. Praeterea, dona spiritus sancti sunt communia omnibus sanctis,
ut supra dictum est. Sed Augustinus, XIV de Trin., dicit quod
scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide.
Ergo scientia non est donum.
3. Praeterea, donum est perfectius virtute, ut supra dictum est.
Ergo unum donum sufficit ad perfectionem unius virtutis. Sed virtuti
fidei respondet donum intellectus, ut supra dictum est. Ergo non
respondet ei donum scientiae. Nec apparet cui alii virtuti
respondeat. Ergo, cum dona sint perfectiones virtutum, ut supra
dictum est, videtur quod scientia non sit donum.
Sed contra est quod Isaiae XI computatur inter septem dona.
Respondeo dicendum quod gratia est perfectior quam natura, unde non
deficit in his in quibus homo per naturam perfici potest. Cum autem
homo per naturalem rationem assentit secundum intellectum alicui
veritati, dupliciter perficitur circa veritatem illam, primo quidem,
quia capit eam; secundo, quia de ea certum iudicium habet. Et ideo
ad hoc quod intellectus humanus perfecte assentiat veritati fidei duo
requiruntur. Quorum unum est quod sane capiat ea quae proponuntur,
quod pertinet ad donum intellectus, ut supra dictum est. Aliud autem
est ut habeat certum et rectum iudicium de eis, discernendo scilicet
credenda non credendis. Et ad hoc necessarium est donum scientiae.
Ad primum ergo dicendum quod certitudo cognitionis in diversis naturis
invenitur diversimode, secundum diversam conditionem uniuscuiusque
naturae. Nam homo consequitur certum iudicium de veritate per
discursum rationis, et ideo scientia humana ex ratione demonstrativa
acquiritur. Sed in Deo est certum iudicium veritatis absque omni
discursu per simplicem intuitum, ut in primo dictum est, et ideo
divina scientia non est discursiva vel ratiocinativa, sed absoluta et
simplex. Cui similis est scientia quae ponitur donum spiritus sancti,
cum sit quaedam participativa similitudo ipsius.
Ad secundum dicendum quod circa credenda duplex scientia potest
haberi. Una quidem per quam homo scit quid credere debeat, discernens
credenda a non credendis, et secundum hoc scientia est donum, et
convenit omnibus sanctis. Alia vero est scientia circa credenda per
quam homo non solum scit quid credi debeat, sed etiam scit fidem
manifestare et alios ad credendum inducere et contradictores revincere.
Et ista scientia ponitur inter gratias gratis datas, quae non datur
omnibus, sed quibusdam. Unde Augustinus, post verba inducta,
subiungit, aliud est scire tantummodo quid homo credere debeat, aliud
scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur et contra impios
defendatur.
Ad tertium dicendum quod dona sunt perfectiora virtutibus moralibus et
intellectualibus. Non sunt autem perfectiora virtutibus theologicis,
sed magis omnia dona ad perfectionem theologicarum virtutum ordinantur
sicut ad finem. Et ideo non est inconveniens si diversa dona ad unam
virtutem theologicam ordinantur.
|
|