|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod scientiae donum sit
circa res divinas. Dicit enim Augustinus, XIV de Trin., quod
per scientiam, gignitur fides, nutritur et roboratur. Sed fides est
de rebus divinis, quia obiectum fidei est veritas prima, ut supra
habitum est. Ergo et donum scientiae est de rebus divinis.
2. Praeterea, donum scientiae est dignius quam scientia acquisita.
Sed aliqua scientia acquisita est circa res divinas, sicut scientia
metaphysicae. Ergo multo magis donum scientiae est circa res divinas.
3. Praeterea, sicut dicitur Rom. I, invisibilia Dei per ea quae
facta sunt intellecta conspiciuntur. Si igitur est scientia circa res
creatas, videtur quod etiam sit circa res divinas.
Sed contra est quod Augustinus, XIV de Trin., dicit, rerum
divinarum scientia proprie sapientia nuncupetur, humanarum autem
proprie scientiae nomen obtineat.
Respondeo dicendum quod certum iudicium de re aliqua maxime datur ex
sua causa. Et ideo secundum ordinem causarum oportet esse ordinem
iudiciorum, sicut enim causa prima est causa secundae, ita per causam
primam iudicatur de causa secunda. De causa autem prima non potest
iudicari per aliam causam. Et ideo iudicium quod fit per causam primam
est primum et perfectissimum. In his autem in quibus aliquid est
perfectissimum, nomen commune generis appropriatur his quae deficiunt a
perfectissimo, ipsi autem perfectissimo adaptatur aliud speciale
nomen, ut patet in logicis. Nam in genere convertibilium illud quod
significat quod quid est, speciali nomine definitio vocatur, quae
autem ab hoc deficiunt convertibilia existentia nomen commune sibi
retinent, scilicet quod propria dicuntur. Quia igitur nomen scientiae
importat quandam certitudinem iudicii, ut dictum est; si quidem
certitudo iudicii fit per altissimam causam, habet speciale nomen,
quod est sapientia, dicitur enim sapiens in unoquoque genere qui novit
altissimam causam illius generis, per quam potest de omnibus iudicare.
Simpliciter autem sapiens dicitur qui novit altissimam causam
simpliciter, scilicet Deum. Et ideo cognitio divinarum rerum vocatur
sapientia. Cognitio vero rerum humanarum vocatur scientia, quasi
communi nomine importante certitudinem iudicii appropriato ad iudicium
quod fit per causas secundas. Et ideo, sic accipiendo scientiae
nomen, ponitur donum distinctum a dono sapientiae. Unde donum
scientiae est solum circa res humanas, vel circa res creatas.
Ad primum ergo dicendum quod, licet ea de quibus est fides sint res
divinae et aeternae, tamen ipsa fides est quoddam temporale in animo
credentis. Et ideo scire quid credendum sit pertinet ad donum
scientiae. Scire autem ipsas res creditas secundum seipsas per quandam
unionem ad ipsas pertinet ad donum sapientiae. Unde donum sapientiae
magis respondet caritati, quae unit mentem hominis Deo.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum quod nomen
scientiae communiter sumitur. Sic autem scientia non ponitur speciale
donum, sed secundum quod restringitur ad iudicium quod fit per res
creatas.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, quilibet
cognoscitivus habitus formaliter quidem respicit medium per quod aliquid
cognoscitur, materialiter autem id quod per medium cognoscitur. Et
quia id quod est formale potius est, ideo illae scientiae quae ex
principiis mathematicis concludunt circa materiam naturalem, magis cum
mathematicis connumerantur, utpote eis similiores, licet quantum ad
materiam magis conveniant cum naturali, et propter hoc dicitur in II
Physic. quod sunt magis naturales. Et ideo, cum homo per res
creatas Deum cognoscit, magis videtur hoc pertinere ad scientiam, ad
quam pertinet formaliter, quam ad sapientiam, ad quam pertinet
materialiter. Et e converso, cum secundum res divinas iudicamus de
rebus creatis, magis hoc ad sapientiam quam ad scientiam pertinet.
|
|