|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod scientia quae ponitur
donum sit scientia practica. Dicit enim Augustinus, XII de
Trin., quod actio qua exterioribus rebus utimur scientiae deputatur.
Sed scientia cui deputatur actio est practica. Ergo scientia quae est
donum est scientia practica.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in I Moral., nulla est scientia
si utilitatem pietatis non habet, et valde inutilis est pietas si
scientiae discretione caret. Ex quo habetur quod scientia dirigit
pietatem. Sed hoc non potest competere scientiae speculativae. Ergo
scientia quae est donum non est speculativa, sed practica.
3. Praeterea, dona spiritus sancti non habentur nisi a iustis, ut
supra habitum est. Sed scientia speculativa potest haberi etiam ab
iniustis, secundum illud Iac. ult., scienti bonum et non facienti,
peccatum est illi. Ergo scientia quae est donum non est speculativa,
sed practica.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in I Moral., scientia in die
suo convivium parat, quia in ventre mentis ignorantiae ieiunium
superat. Sed ignorantia non tollitur totaliter nisi per utramque
scientiam, scilicet et speculativam et practicam. Ergo scientia quae
est donum est et speculativa et practica.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, donum scientiae
ordinatur, sicut et donum intellectus, ad certitudinem fidei. Fides
autem primo et principaliter in speculatione consistit, inquantum
scilicet inhaeret primae veritati. Sed quia prima veritas est etiam
ultimus finis, propter quem operamur, inde etiam est quod fides ad
operationem se extendit, secundum illud Gal. V, fides per
dilectionem operatur. Unde etiam oportet quod donum scientiae primo
quidem et principaliter respiciat speculationem, inquantum scilicet
homo scit quid fide tenere debeat. Secundario autem se extendit etiam
ad operationem, secundum quod per scientiam credibilium, et eorum quae
ad credibilia consequuntur, dirigimur in agendis.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de dono scientiae
secundum quod se extendit ad operationem, attribuitur enim ei actio,
sed non sola nec primo. Et hoc etiam modo dirigit pietatem.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est de dono intellectus quod
non quicumque intelligit habet donum intellectus, sed qui intelligit
quasi ex habitu gratiae; ita etiam de dono scientiae est intelligendum
quod illi soli donum scientiae habeant qui ex infusione gratiae certum
iudicium habent circa credenda et agenda, quod in nullo deviat a
rectitudine iustitiae. Et haec est scientia sanctorum, de qua dicitur
Sap. X, iustum deduxit dominus per vias rectas et dedit illi
scientiam sanctorum.
|
|