|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod scientiae non respondeat
tertia beatitudo, scilicet, beati qui lugent, quoniam ipsi
consolabuntur. Sicut enim malum est causa tristitiae et luctus, ita
etiam bonum est causa laetitiae. Sed per scientiam principalius
manifestantur bona quam mala, quae per bona cognoscuntur, rectum enim
est iudex sui ipsius et obliqui, ut dicitur in I de anima. Ergo
praedicta beatitudo non convenienter respondet scientiae.
2. Praeterea, consideratio veritatis est actus scientiae. Sed in
consideratione veritatis non est tristitia, sed magis gaudium, dicitur
enim Sap. VIII, non habet amaritudinem conversatio illius, nec
taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. Ergo praedicta
beatitudo non convenienter respondet dono scientiae.
3. Praeterea, donum scientiae prius consistit in speculatione quam
in operatione. Sed secundum quod consistit in speculatione, non
respondet sibi luctus, quia intellectus speculativus nihil dicit de
imitabili et fugiendo, ut dicitur in III de anima; neque dicit
aliquid laetum et triste. Ergo praedicta beatitudo non convenienter
ponitur respondere dono scientiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, scientia convenit lugentibus, qui didicerunt quibus malis
vincti sunt, quae quasi bona petierunt.
Respondeo dicendum quod ad scientiam proprie pertinet rectum iudicium
creaturarum. Creaturae autem sunt ex quibus homo occasionaliter a Deo
avertitur, secundum illud Sap. XIV, creaturae factae sunt in
odium, et in muscipulam pedibus insipientium, qui scilicet rectum
iudicium de his non habent, dum aestimant in eis esse perfectum bonum;
unde in eis finem constituendo, peccant et verum bonum perdunt. Et
hoc damnum homini innotescit per rectum iudicium de creaturis, quod
habetur per donum scientiae. Et ideo beatitudo luctus ponitur
respondere dono scientiae.
Ad primum ergo dicendum quod bona creata non excitant spirituale
gaudium nisi quatenus referuntur ad bonum divinum, ex quo proprie
consurgit gaudium spirituale. Et ideo directe quidem spiritualis pax,
et gaudium consequens, respondet dono sapientiae. Dono autem
scientiae respondet quidem primo luctus de praeteritis erratis; et
consequenter consolatio, dum homo per rectum iudicium scientiae
creaturas ordinat in bonum divinum. Et ideo in hac beatitudine ponitur
luctus pro merito, et consolatio consequens pro praemio. Quae quidem
inchoatur in hac vita, perficitur autem in futura.
Ad secundum dicendum quod de ipsa consideratione veritatis homo
gaudet, sed de re circa quam considerat veritatem potest tristari
quandoque. Et secundum hoc luctus scientiae attribuitur.
Ad tertium dicendum quod scientiae secundum quod in speculatione
consistit, non respondet beatitudo aliqua, quia beatitudo hominis non
consistit in consideratione creaturarum, sed in contemplatione Dei.
Sed aliqualiter beatitudo hominis consistit in debito usu creaturarum
et ordinata affectione circa ipsas, et hoc dico quantum ad beatitudinem
viae. Et ideo scientiae non attribuitur aliqua beatitudo pertinens ad
contemplationem; sed intellectui et sapientiae, quae sunt circa
divina.
|
|