|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non liceat hominem
adiurare. Dicit enim Origenes, super Matth., aestimo quoniam non
oportet ut vir qui vult secundum Evangelium vivere, adiuret alterum.
Si enim iurare non licet, quantum ad evangelicum Christi mandatum,
notum est quia nec adiurare alterum licet. Propterea manifestum est
quoniam princeps sacerdotum Iesum illicite adiuravit per Deum vivum.
2. Praeterea, quicumque adiurat aliquem, quodammodo ipsum
compellit. Sed non licet alium invitum cogere. Ergo videtur quod nec
liceat aliquem adiurare.
3. Praeterea, adiurare est aliquem ad iurandum inducere. Sed
inducere aliquem ad iurandum est superiorum, qui inferioribus iuramenta
imponunt. Ergo inferiores superiores suos non possunt adiurare.
Sed contra est quod etiam Deum obsecramus per aliqua sacra eum
obtestantes. Apostolus etiam fideles obsecrat per misericordia Dei,
ut patet Rom. XII, quod videtur ad quandam adiurationem
pertinere. Ergo licitum est alios adiurare.
Respondeo dicendum quod ille qui iurat iuramento promissorio, per
reverentiam divini nominis, quod ad confirmationem suae promissionis
inducit, seipsum obligat ad faciendum quod promittit, quod est seipsum
immobiliter ordinare ad aliquid agendum. Sicut autem homo seipsum
ordinare potest ad aliquid agendum, ita etiam et alios, superiores
quidem deprecando, inferiores autem imperando, ut ex supradictis
patet. Cum igitur utraque ordinatio per aliquod divinum confirmatur,
est adiuratio. In hoc tamen differt, quod homo est suorum actuum
dominus, non autem est dominus eorum quae sunt ab alio agenda. Et
ideo sibi ipsi potest necessitatem imponere per divini nominis
invocationem, non autem hanc necessitatem potest aliis imponere, nisi
subditis, quos potest ex debito praestiti iuramenti compellere. Si
igitur aliquis per invocationem divini nominis, vel cuiuscumque rei
sacrae, alicui non sibi subdito adiurando necessitatem agendi aliquid
imponere intendat, sicut imponit sibi ipsi iurando, talis adiuratio
illicita est, quia usurpat potestatem in alium quam non habet. Tamen
propter aliquam necessitatem superiores suos inferiores tali genere
adiurationis constringere possunt. Si vero intendat solummodo per
reverentiam divini nominis, vel alicuius rei sacrae, aliquid ab alio
obtinere absque necessitatis impositione, talis adiuratio licita est
respectu quorumlibet.
Ad primum ergo dicendum quod Origenes loquitur de adiuratione qua
aliquis alicui necessitatem imponere intendit, sicut imponit sibi ipsi
iurando, sic enim princeps sacerdotum praesumpsit dominum Iesum
Christum adiurare.
Ad secundum dicendum quod illa ratio procedit de adiuratione quae
necessitatem imponit.
Ad tertium dicendum quod adiurare non est aliquem ad iurandum
inducere, sed per quandam similitudinem iuramenti a se inducti, alium
ad aliquid agendum provocare. Aliter tamen adiuratione utimur ad
hominem, et aliter ad Deum. Nam adiurando hominis voluntatem per
reverentiam rei sacrae immutare intendimus, quod quidem non intendimus
circa Deum, cuius voluntas est immutabilis; sed quod a Deo per
aeternam eius voluntatem aliquid obtineamus, non est ex meritis
nostris, sed ex eius bonitate.
|
|