|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat Daemones
adiurare. Dicit enim Origenes, super Matth., non est secundum
potestatem datam a salvatore adiurare Daemonia, Iudaicum enim est
hoc. Non autem debemus Iudaeorum ritus imitari, sed potius uti
potestate a Christo data. Ergo non est licitum Daemones adiurare.
2. Praeterea, multi nigromanticis incantationibus Daemones per
aliquid divinum invocant, quod est adiurare. Si igitur licitum est
Daemones adiurare, licitum est nigromanticis incantationibus uti.
Quod patet esse falsum. Ergo et primum.
3. Praeterea, quicumque adiurat aliquem, ex hoc ipso aliquam
societatem cum ipso facit. Sed non licet cum Daemonibus societatem
facere, secundum illud I Cor. X, nolo vos socios fieri
Daemoniorum. Ergo non licet Daemones adiurare.
Sed contra est quod dicitur Marc. ult., in nomine meo Daemonia
eiicient. Sed inducere alium ad aliquid agendum propter nomen
divinum, hoc est adiurare. Ergo licitum est Daemones adiurare.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, duplex est adiurandi
modus, unus quidem per modum deprecationis vel inductionis ob
reverentiam alicuius sacri; alius autem per modum compulsionis. Primo
autem modo non licet Daemones adiurare, quia ille modus adiurandi
videtur ad quandam benevolentiam vel amicitiam pertinere, qua non licet
ad Daemones uti. Secundo autem adiurationis modo, qui est per
compulsionem, licet nobis ad aliquid uti, et ad aliquid non licet.
Daemones enim in cursu huius vitae nobis adversarii constituuntur, non
autem eorum actus nostrae dispositioni subduntur, sed dispositioni
divinae et sanctorum Angelorum; quia, ut Augustinus dicit, in
III de Trin., spiritus desertor regitur per spiritum iustum.
Possumus ergo Daemones, adiurando, per virtutem divini nominis
tanquam inimicos repellere, ne nobis noceant vel spiritualiter vel
corporaliter, secundum potestatem datam a Christo, secundum illud
Luc. X, ecce, dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et
scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit.
Non tamen licitum est eos adiurare ad aliquid ab eis addiscendum, vel
etiam ad aliquid per eos obtinendum, quia hoc pertineret ad aliquam
societatem cum ipsis habendam, nisi forte ex speciali instinctu vel
revelatione divina, aliqui sancti ad aliquos effectus Daemonum
operatione utantur; sicut legitur de beato Iacobo quod per Daemones
fecit Hermogenem ad se adduci.
Ad primum ergo dicendum quod Origenes loquitur de adiuratione quae non
fit protestative per modum compulsionis, sed magis per modum cuiusdam
benevolae deprecationis.
Ad secundum dicendum quod nigromantici utuntur adiurationibus et
invocationibus Daemonum ad aliquid ab eis adipiscendum vel
addiscendum, et hoc est illicitum, ut dictum est. Unde Chrysostomus
dicit, Marc. I, exponens illud verbum domini, quod spiritui
immundo dixit, obmutesce, et exi de homine, salutiferum hic nobis
dogma datur, ne credamus Daemonibus, quantumcumque denuntient
veritatem.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de adiuratione qua
imploratur auxilium Daemonum ad aliquid agendum vel cognoscendum, hoc
enim videtur ad quandam societatem pertinere. Sed quod aliquis
adiurando Daemones repellat, hoc est ab eorum societate recedere.
|
|