|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non liceat adiurare
irrationalem creaturam. Adiuratio enim fit per locutionem. Sed
frustra sermo dirigitur ad eum qui non intelligit, qualis est
irrationalis creatura. Ergo vanum est et illicitum irrationalem
creaturam adiurare.
2. Praeterea, ad eum videtur competere adiuratio ad quem pertinet
iuratio. Sed iuratio non pertinet ad creaturam irrationalem. Ergo
videtur quod ad eam non liceat adiuratione uti.
3. Praeterea, duplex est adiurationis modus, ut ex supradictis
patet. Unus quidem per modum deprecationis, quo non possumus uti ad
irrationalem creaturam, quae non est domina sui actus. Alia autem est
adiuratio per modum compulsionis, qua etiam, ut videtur, ad eam uti
non possumus; quia non est nostrum creaturis irrationalibus imperare,
sed solum illius de quo dicitur, Matth. VIII, quia venti et mare
obediunt ei. Ergo nullo modo, ut videtur, licet uti adiuratione ad
irrationales creaturas.
Sed contra est quod Simon et Iudas leguntur adiurasse dracones, et
eis praecepisse ut in desertum locum discederent.
Respondeo dicendum quod creaturae irrationales ab alio aguntur ad
proprias operationes. Eadem autem actio est eius quod agitur et
movetur, et eius quod agit et movet, sicut motus sagittae est etiam
quaedam operatio sagittantis. Et ideo operatio irrationalis creaturae
non solum ipsi attribuitur, sed principaliter Deo, cuius dispositione
omnia moventur. Pertinet etiam ad Diabolum, qui, permissione
divina, utitur aliquibus irrationalibus creaturis ad nocendum
hominibus. Sic ergo adiuratio qua quis utitur ad irrationalem
creaturam, potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut adiuratio
referatur ad ipsam creaturam irrationalem secundum se. Et sic vanum
esset irrationalem creaturam adiurare. Alio modo, ut referatur ad eum
a quo irrationalis creatura agitur et movetur. Et sic dupliciter
adiuratur irrationalis creatura. Uno quidem modo, per modum
deprecationis ad Deum directae, quod pertinet ad eos qui divina
invocatione miracula faciunt. Alio modo, per modum compulsionis,
quae refertur ad Diabolum, qui in nocumentum nostrum utitur
irrationabilibus creaturis, et talis est modus adiurandi in Ecclesiae
exorcismis, per quos Daemonum potestas excluditur ab irrationalibus
creaturis. Adiurare autem Daemones ab eis auxilium implorando, non
licet.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|