|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit ore
laudandus. Dicit enim philosophus, in I Ethic., optimorum non est
laus, sed maius aliquid et melius. Sed Deus est super omnia optima.
Ergo Deo non debetur laus, sed aliquid maius laude. Unde et
Eccli. XLIII dicitur quod Deus maior est omni laude.
2. Praeterea, laus Dei ad cultum ipsius pertinet, est enim
religionis actus. Sed Deus mente colitur magis quam ore, unde
dominus, Matth. XV, contra quosdam inducit illud Isaiae, populus
hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Ergo laus Dei
magis consistit in corde quam in ore.
3. Praeterea, homines ad hoc ore laudantur ut ad meliora
provocentur. Sicut enim mali ex suis laudibus superbiunt, ita boni ex
suis laudibus ad meliora provocantur, unde dicitur Prov. XXVII,
quomodo probatur in conflatorio argentum, sic probatur homo ore
laudantium. Sed Deus per verba hominum non provocatur ad meliora,
tum quia immutabilis est; tum quia summe bonus est, et non habet quo
crescat. Ergo Deus non est laudandus ore.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., labiis exultationis laudabit
os meum.
Respondeo dicendum quod verbis alia ratione utimur ad Deum, et alia
ratione ad hominem. Ad hominem enim utimur verbis ut conceptum nostri
cordis, quem non potest cognoscere, verbis nostris ei exprimamus. Et
ideo laude oris ad hominem utimur ut vel ei vel aliis innotescat quod
bonam opinionem de laudato habemus, ut per hoc et ipsum qui laudatur ad
meliora provocemus; et alios, apud quos laudatur, in bonam opinionem
et reverentiam et imitationem ipsius inducamus. Sed ad Deum verbis
utimur non quidem ut ei, qui est inspector cordium, nostros conceptus
manifestemus, sed ut nos ipsos et alios audientes ad eius reverentiam
inducamus. Et ideo necessaria est laus oris, non quidem propter
Deum, sed propter ipsum laudantem, cuius affectus excitatur in Deum
ex laude ipsius, secundum illud Psalm., sacrificium laudis
honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Et
inquantum homo per divinam laudem affectu ascendit in Deum, intantum
per hoc retrahitur ab his quae sunt contra Deum, secundum illud
Isaiae XLVIII, laude mea infrenabo te, ne intereas. Proficit
etiam laus oris ad hoc quod aliorum affectus provocetur in Deum. Unde
dicitur in Psalm., semper laus eius in ore meo, et postea subditur,
audiant mansueti, et laetentur. Magnificate dominum mecum.
Ad primum ergo dicendum quod de Deo dupliciter possumus loqui. Uno
modo, quantum ad eius essentiam. Et sic, cum sit incomprehensibilis
et ineffabilis, maior est omni laude. Debetur autem ei secundum hanc
comparationem reverentia et latriae honor. Unde in Psalterio
Hieronymi dicitur, tibi silet laus, Deus, quantum ad primum; et,
tibi reddetur votum, quantum ad secundum. Alio modo, secundum
effectus ipsius, qui in nostram utilitatem ordinantur. Et secundum
hoc debetur Deo laus. Unde dicitur Isaiae LXIII, miserationum
domini recordabor, laudem domini super omnibus quae reddidit nobis
dominus. Et Dionysius dicit, I cap. de Div. Nom., omnem
sanctum theologorum hymnum, idest divinam laudem, invenies ad bonos
thearchiae, idest divinitatis, processus manifestative et laudative
Dei nominationes dividentem.
Ad secundum dicendum quod laus oris inutilis est laudanti si sit sine
laude cordis, quod loquitur Deo laudem dum magnalia eius operum
recogitat cum affectu. Valet tamen exterior laus oris ad excitandum
interiorem affectum laudantis, et ad provocandum alios ad Dei laudem,
sicut dictum est.
Ad tertium dicendum quod Deum non laudamus propter utilitatem suam,
sed propter utilitatem nostram, ut dictum est.
|
|