|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod cantus non sint
assumendi ad laudem divinam. Dicit enim apostolus, ad Coloss.
III, docentes et commonentes vosmetipsos in Psalmis et hymnis et
canticis spiritualibus. Sed nihil assumere debemus in divinum cultum
praeter ea quae nobis auctoritate Scripturae traduntur. Ergo videtur
quod non debemus uti in divinis laudibus canticis corporalibus, sed
solum spiritualibus.
2. Praeterea, Hieronymus, super illud ad Ephes. V, cantantes
et psallentes in cordibus vestris domino, dicit, audiant haec
adolescentuli quibus in Ecclesia est psallendi officium, Deo non
voce, sed corde cantandum, nec in tragoediarum modum guttur et fauces
medicamine liniendae sunt, ut in Ecclesia theatrales moduli audiantur
et cantica. Non ergo in laudes Dei sunt cantus assumendi.
3. Praeterea, laudare Deum convenit parvis et magnis, secundum
illud Apoc. XIX, laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et
qui timetis illum, pusilli et magni. Sed maiores qui sunt in
Ecclesia non decet cantare, dicit enim Gregorius, et habetur in
decretis, dist. XCII, cap. in sancta Romana Ecclesia,
praesenti decreto constituo ut in sede hac sacri altaris ministri
cantare non debeant. Ergo cantus non conveniunt divinis laudibus.
4. Praeterea, in veteri lege laudabatur Deus in musicis
instrumentis et humanis cantibus, secundum illud Psalm., confitemini
domino in cithara; in Psalterio decem chordarum psallite illi;
cantate ei canticum novum. Sed instrumenta musica, sicut citharas et
Psalteria, non assumit Ecclesia in divinas laudes, ne videatur
iudaizare. Ergo, pari ratione, nec cantus in divinas laudes sunt
assumendi.
5. Praeterea, principalior est laus mentis quam laus oris. Sed
laus mentis impeditur per cantus, tum quia cantantium intentio
abstrahitur a consideratione eorum quae cantant, dum circa cantum
student; tum etiam quia ea quae cantantur minus ab aliis intelligi
possunt quam si sine cantu proferrentur. Ergo cantus non sunt divinis
laudibus adhibendi.
Sed contra est quod beatus Ambrosius in Ecclesia Mediolanensi cantus
instituit, ut Augustinus refert, in IX Confess.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, laus vocalis ad hoc
necessaria est ut affectus hominis provocetur in Deum. Et ideo
quaecumque ad hoc utilia esse possunt, in divinas laudes congruenter
assumuntur. Manifestum est autem quod secundum diversas melodias
sonorum animi hominum diversimode disponuntur, ut patet per
philosophum, in VIII Polit., et per Boetium, in prologo
musicae. Et ideo salubriter fuit institutum ut in divinas laudes
cantus assumerentur, ut animi infirmorum magis provocarentur ad
devotionem. Unde Augustinus dicit, in X Confess., adducor
cantandi consuetudinem approbare in Ecclesia, ut per oblectamenta
aurium infirmorum animus in affectum pietatis assurgat. Et de seipso
dicit, in IX Confess., flevi in hymnis et canticis tuis, suave
sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter.
Ad primum ergo dicendum quod cantica spiritualia possunt dici non solum
ea quae interius canuntur in spiritu, sed etiam ea quae exterius ore
cantantur, inquantum per huiusmodi cantica spiritualis devotio
provocatur.
Ad secundum dicendum quod Hieronymus non vituperat simpliciter
cantum, sed reprehendit eos qui in Ecclesia cantant more theatrico,
non propter devotionem excitandam, sed propter ostentationem vel
delectationem provocandam. Unde Augustinus dicit, in X Confess.,
cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur moveat,
poenaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem.
Ad tertium dicendum quod nobilior modus est provocandi homines ad
devotionem per doctrinam et praedicationem quam per cantum. Et ideo
diaconi et praelati, quibus competit per praedicationem et doctrinam
animos hominum provocare in Deum, non debent cantibus insistere, ne
per hoc a maioribus retrahantur. Unde ibidem Gregorius dicit,
consuetudo est valde reprehensibilis ut in diaconatus ordine constituti
modulationi vocis inserviant, quos ad praedicationis officium et
eleemosynarum studium vacare congruebat.
Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in VIII
Polit., neque fistulas ad disciplinam est adducendum, neque aliquod
aliud artificiale organum, puta citharam et si quid tale alterum est,
sed quaecumque faciunt auditores bonos. Huiusmodi enim musica
instrumenta magis animum movent ad delectationem quam per ea formetur
interius bona dispositio. In veteri autem testamento usus erat talium
instrumentorum, tum quia populus erat magis durus et carnalis, unde
erat per huiusmodi instrumenta provocandus, sicut et per promissiones
terrenas. Tum etiam quia huiusmodi instrumenta corporalia aliquid
figurabant.
Ad quintum dicendum quod per cantum quo quis studiose ad delectandum
utitur, abstrahitur animus a consideratione eorum quae cantantur. Sed
si aliquis cantet propter devotionem, attentius considerat quae
dicuntur, tum quia diutius moratur super eodem; tum quia, ut
Augustinus dicit, in X Confess., omnes affectus spiritus nostri
pro sua diversitate habent proprios modos in voce atque cantu, quorum
occulta familiaritate excitantur. Et eadem est ratio de audientibus,
in quibus, etsi aliquando non intelligant quae cantantur, intelligunt
tamen propter quid cantantur, scilicet ad laudem Dei; et hoc sufficit
ad devotionem excitandam.
|
|