|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod superstitio non sit
vitium religioni contrarium. Unum enim contrariorum non ponitur in
definitione alterius. Sed religio ponitur in definitione
superstitionis, dicitur enim superstitio esse religio supra modum
servata, ut patet in Glossa ad Coloss. II, super illud, quae
sunt rationem habentia sapientiae in superstitione. Ergo superstitio
non est vitium religioni oppositum.
2. Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., superstitiosos
ait Cicero appellatos qui totos dies precabantur et immolabant ut sui
sibi liberi superstites fierent. Sed hoc etiam fieri potest secundum
verae religionis cultum. Ergo superstitio non est vitium religioni
oppositum.
3. Praeterea, superstitio quendam excessum importare videtur. Sed
religio non potest habere excessum, quia sicut supra dictum est,
secundum eam non contingit aequale Deo reddere eius quod debemus.
Ergo superstitio non est vitium religioni oppositum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de decem chordis,
tangis primam chordam, qua colitur unus Deus, et cecidit bestia
superstitionis. Sed cultus unius Dei pertinet ad religionem. Ergo
superstitio religioni opponitur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, religio est virtus
moralis. Omnis autem virtus moralis in medio consistit, ut supra
habitum est. Et ideo duplex vitium virtuti morali opponitur, unum
quidem secundum excessum; aliud autem secundum defectum. Contingit
autem excedere medium virtutis non solum secundum circumstantiam quae
dicitur quantum, sed etiam secundum alias circumstantias. Unde in
aliquibus virtutibus, sicut in magnanimitate et magnificentia, vitium
excedit virtutis medium non quia ad maius aliquid tendat quam virtus,
sed forte ad minus, transcendit tamen virtutis medium, inquantum facit
aliquid cui non debet, vel quando non debet, et similiter secundum
alia huiusmodi; ut patet per philosophum, in IV Ethic. Sic igitur
superstitio est vitium religioni oppositum secundum excessum, non quia
plus exhibeat in cultum divinum quam vera religio, sed quia exhibet
cultum divinum vel cui non debet, vel eo modo quo non debet.
Ad primum ergo dicendum quod sicut bonum metaphorice dicitur in malis,
prout dicimus bonum latronem, ita etiam nomina virtutum quandoque
transumptive accipiuntur in malis, sicut prudentia quandoque ponitur
pro astutia, secundum illud Luc. XVI, filii huius saeculi
prudentiores filiis lucis sunt. Et per hunc modum superstitio dicitur
esse religio.
Ad secundum dicendum quod aliud est etymologia nominis, et aliud est
significatio nominis. Etymologia attenditur secundum id a quo
imponitur nomen ad significandum, nominis vero significatio attenditur
secundum id ad quod significandum nomen imponitur. Quae quandoque
diversa sunt, nomen enim lapidis imponitur a laesione pedis, non tamen
hoc significat; alioquin ferrum, cum pedem laedat, lapis esset.
Similiter etiam nomen superstitionis non oportet quod significet illud
a quo nomen est impositum.
Ad tertium dicendum quod religio non potest habere excessum secundum
quantitatem absolutam. Potest tamen habere excessum secundum
quantitatem proportionis, prout scilicet in cultu divino fit aliquid
quod fieri non debet.
|
|