|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint diversae
superstitionis species. Quia secundum philosophum, in I Topic.,
si unum oppositorum dicitur multipliciter, et reliquum. Sed religio,
cui superstitio opponitur, non habet diversas species, sed omnes eius
actus ad unam speciem referuntur. Ergo nec superstitio habet diversas
species.
2. Praeterea, opposita sunt circa idem. Sed religio, cui
opponitur superstitio, est circa ea quibus ordinamur in Deum, ut
supra habitum est. Non ergo species superstitionis, quae opponitur
religioni, potest attendi secundum aliquas divinationes humanorum
eventuum, vel secundum aliquas observationes humanorum actuum.
3. Praeterea, Coloss. II, super illud, quae sunt rationem
habentia sapientiae in superstitione, dicit Glossa, idest, in
simulata religione. Ergo etiam simulatio debet poni species
superstitionis.
Sed contra est quod Augustinus, in II de Doct. Christ.,
diversas species superstitionis assignat.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, vitium religionis
consistit in hoc quod transcenditur virtutis medium secundum aliquas
circumstantias. Ut autem supra dictum est, non quaelibet
circumstantiarum corruptarum diversitas variat peccati speciem, sed
solum quando referuntur ad diversa obiecta vel diversos fines, secundum
hoc enim morales actus speciem sortiuntur, ut supra habitum est.
Diversificatur ergo superstitionis species, primo quidem, ex parte
obiecti. Potest enim divinus cultus exhiberi vel cui exhibendus est,
scilicet Deo vero, modo tamen indebito, et haec est prima
superstitionis species. Vel ei cui non debet exhiberi, scilicet
cuicumque creaturae. Et hoc est aliud superstitionis genus, quod in
multas species dividitur, secundum diversos fines divini cultus
ordinatur enim, primo, divinus cultus ad reverentiam Deo exhibendam.
Et secundum hoc, prima species huius generis est idololatria, quae
divinam reverentiam indebite exhibet creaturae. Secundo, ordinatur ad
hoc quod homo instruatur a Deo, quem colit. Et ad hoc pertinet
superstitio divinativa, quae Daemones consulit per aliqua pacta cum
eis inita, tacita vel expressa. Tertio, ordinatur divinus cultus ad
quandam directionem humanorum actuum secundum instituta Dei, qui
colitur. Et ad hoc pertinet superstitio quarundam observationum. Et
haec tria tangit Augustinus, in II de Doct. Christ., dicens
superstitiosum esse quidquid institutum ab hominibus est ad facienda et
colenda idola pertinens, et hoc pertinet ad primum. Et postea
subdit, vel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum
Daemonibus placita atque foederata, quod pertinet ad secundum. Et
post pauca subdit, ad hoc genus pertinent omnes ligaturae, etc.,
quod pertinet ad tertium.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, IV cap. de
Div. Nom., bonum contingit ex una et integra causa, malum autem ex
singularibus defectibus. Et ideo uni virtuti plura vitia opponuntur,
ut supra habitum est. Verbum autem philosophi veritatem habet in
oppositis in quibus est eadem ratio multiplicationis.
Ad secundum dicendum quod divinationes et observationes aliquae
pertinent ad superstitionem inquantum dependent ex aliquibus
operationibus Daemonum. Et sic pertinent ad quaedam pacta cum ipsis
inita.
Ad tertium dicendum quod simulata religio ibi dicitur quando traditioni
humanae nomen religionis applicatur, prout in Glossa sequitur. Unde
ista simulata religio nihil est aliud quam cultus Deo vero exhibitus
modo indebito, sicut si aliquis tempore gratiae vellet colere Deum
secundum veteris legis ritum. Et de hoc ad litteram loquitur Glossa.
|
|