|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in cultu veri Dei non
possit esse aliquid perniciosum. Dicitur enim Ioel II, omnis
quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Sed quicumque colit
Deum quocumque modo, invocat nomen eius. Ergo omnis cultus Dei
confert salutem. Nullus ergo est perniciosus.
2. Praeterea, idem Deus est qui colitur a iustis quacumque mundi
aetate. Sed ante legem datam, iusti, absque peccato mortali,
colebant Deum qualitercumque eis placebat, unde et Iacob proprio voto
se obligavit ad specialem cultum, ut habetur Gen. XXVIII.
Ergo etiam modo nullus Dei cultus est perniciosus.
3. Praeterea, nihil perniciosum in Ecclesia sustinetur. Sustinet
autem Ecclesia diversos ritus colendi Deum, unde Gregorius scribit
Augustino episcopo Anglorum, proponenti quod sunt diversae
Ecclesiarum consuetudines in Missarum celebratione, mihi, inquit,
placet ut, sive in Romanis sive in Galliarum sive in qualibet
Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere,
sollicite eligas. Ergo nullus modus colendi Deum est perniciosus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in epistola ad Hieron., et
habetur in Glossa, Galat. II, quod legalia observata post
veritatem Evangelii divulgatam, sunt mortifera. Et tamen legalia ad
cultum Dei pertinent. Ergo in cultu Dei potest esse aliquid
mortiferum.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro contra
mendacium, mendacium maxime perniciosum est quod fit in his quae ad
Christianam religionem pertinent. Est autem mendacium cum aliquis
exterius significat contrarium veritati. Sicut autem significatur
aliquid verbo, ita etiam significatur aliquid facto, et in tali
significatione facti consistit exterior religionis cultus, ut ex
supradictis patet. Et ideo si per cultum exteriorem aliquid falsum
significetur, erit cultus perniciosus. Hoc autem contingit
dupliciter. Uno quidem modo, ex parte rei significatae, a qua
discordat significatio cultus. Et hoc modo, tempore novae legis,
peractis iam Christi mysteriis, perniciosum est uti caeremoniis
veteris legis, quibus Christi mysteria significabantur futura, sicut
etiam perniciosum esset si quis verbo confiteretur Christum esse
passurum. Alio modo potest contingere falsitas in exteriori cultu ex
parte colentis, et hoc praecipue in cultu communi, qui per ministros
exhibetur in persona totius Ecclesiae. Sicut enim falsarius esset qui
aliqua proponeret ex parte alicuius quae non essent ei commissa, ita
vitium falsitatis incurrit qui ex parte Ecclesiae cultum exhibet Deo
contra modum divina auctoritate ab Ecclesia constitutum et in Ecclesia
consuetum. Unde Ambrosius dicit, indignus est qui aliter celebrat
mysterium quam Christus tradidit. Et propter hoc etiam Glossa
dicit, Coloss. II, quod superstitio est quando traditioni humanae
nomen religionis applicatur.
Ad primum ergo dicendum quod, cum Deus sit veritas, illi invocant
Deum qui in spiritu et veritate eum colunt, ut dicitur Ioan. IV.
Et ideo cultus continens falsitatem non pertinet proprie ad Dei
invocationem quae salvat.
Ad secundum dicendum quod ante tempus legis, iusti per interiorem
instinctum instruebantur de modo colendi Deum, quos alii sequebantur.
Postmodum vero exterioribus praeceptis circa hoc homines sunt
instructi, quae praeterire pestiferum est.
Ad tertium dicendum quod diversae consuetudines Ecclesiae in cultu
divino in nullo veritati repugnant. Et ideo sunt servandae; et eas
praeterire illicitum est.
|
|