|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in cultu Dei non
possit esse aliquid superfluum. Dicitur enim Eccli. XLIII,
glorificantes Deum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc. Sed
cultus divinus ordinatur ad Deum glorificandum. Ergo nihil superfluum
in eo esse potest.
2. Praeterea, exterior cultus est professio quaedam cultus
interioris quo Deus colitur fide, spe et caritate; ut Augustinus
dicit, in Enchirid. Sed in fide, spe et caritate non potest esse
aliquid superfluum. Ergo etiam neque in divino cultu.
3. Praeterea, ad divinum cultum pertinet ut ea Deo exhibeamus quae
a Deo accepimus. Sed omnia bona nostra a Deo accepimus. Ergo si
totum quidquid possumus facimus ad Dei reverentiam, nihil erit
superfluum in divino cultu.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de Doct. Christ.,
quod bonus verusque Christianus etiam in litteris sacris superstitiosa
figmenta repudiat. Sed per sacras litteras Deus colendus ostenditur.
Ergo etiam in cultu divino potest esse superstitio ex aliqua
superfluitate.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur superfluum dupliciter. Uno
modo, secundum quantitatem absolutam. Et secundum hoc non potest esse
superfluum in divino cultu, quia nihil potest homo facere quod non sit
minus eo quod Deo debet. Alio modo potest esse aliquid superfluum
secundum quantitatem proportionis, quia scilicet non est fini
proportionatum. Finis autem divini cultus est ut homo Deo det
gloriam, et ei se subiiciat mente et corpore. Et ideo quidquid homo
faciat quod pertinet ad Dei gloriam, et ad hoc quod mens hominis Deo
subiiciatur, et etiam corpus per moderatam refrenationem
concupiscentiarum, secundum Dei et Ecclesiae ordinationem, et
consuetudinem eorum quibus homo convivit, non est superfluum in divino
cultu. Si autem aliquid sit quod quantum est de se non pertinet ad
Dei gloriam, neque ad hoc quod mens hominis feratur in Deum, aut
quod carnis concupiscentiae moderate refrenantur; aut etiam si sit
praeter Dei et Ecclesiae institutionem, vel contra consuetudinem
communem (quae secundum Augustinum, pro lege habenda est). Totum
hoc reputandum est superfluum et superstitiosum, quia, in exterioribus
solum consistens, ad interiorem Dei cultum non pertinet. Unde
Augustinus, in libro de vera Relig., inducit quod dicitur Luc.
XVII, regnum Dei intra vos est, contra superstitiosos, qui
scilicet exterioribus principalem curam impendunt.
Ad primum ergo dicendum quod in ipsa Dei glorificatione implicatur
quod id quod fit pertineat ad Dei gloriam. Per quod excluditur
superstitionis superfluitas.
Ad secundum dicendum quod per fidem, spem et caritatem anima
subiicitur Deo. Unde in eis non potest esse aliquid superfluum.
Aliud autem est de exterioribus actibus, qui quandoque ad haec non
pertinent.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de superfluo quantum ad
quantitatem absolutam.
|
|