|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod idololatria non recte
ponatur species superstitionis. Sicut enim haeretici sunt infideles,
ita et idololatrae. Sed haeresis est species infidelitatis, ut supra
habitum est. Ergo et idololatria, non autem superstitionis.
2. Praeterea, latria pertinet ad virtutem religionis, cui opponitur
superstitio. Sed idololatria videtur univoce dici latria cum ea quae
ad veram religionem pertinet, sicut enim appetitus falsae beatitudinis
univoce dicitur cum appetitu verae beatitudinis, ita cultus falsorum
deorum, qui dicitur idololatria, univoce videtur dici cum cultu veri
Dei, qui est latria verae religionis. Ergo idololatria non est
species superstitionis.
3. Praeterea, id quod nihil est non potest esse alicuius generis
species. Sed idololatria nihil esse videtur. Dicit enim apostolus,
I ad Cor. VIII, scimus quia nihil est idolum in mundo, et
infra, X, quid ergo? Dico quod idolis immolatum sit aliquid? Aut
quod idolum sit aliquid? Quasi dicat, non. Immolare autem idolis
proprie ad idololatriam pertinet. Ergo idololatria, quasi nihil
existens, non potest esse superstitionis species.
4. Praeterea, ad superstitionem pertinet exhibere cultum divinum cui
non debetur. Sed cultus divinus, sicut non debetur idolis, ita nec
aliis creaturis, unde Rom. I quidam vituperantur de hoc quod
coluerunt et servierunt potius creaturis quam creatori. Ergo
inconvenienter huiusmodi superstitionis species idololatria nominatur,
sed deberet potius nominari latria creaturae.
Sed contra est quod Act. XVII dicitur quod Paulus cum Athenis
expectaret, incitabatur spiritus eius in ipso, videns idololatriae
deditam civitatem, et postea dixit, viri Athenienses, per omnia
quasi superstitiosos vos iudico. Ergo idololatria ad superstitionem
pertinet.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad superstitionem
pertinet excedere debitum modum divini cultus. Quod quidem praecipue
fit quando divinus cultus exhibetur cui non debet exhiberi. Debet
autem exhiberi soli summo Deo increato, ut supra habitum est, cum de
religione ageretur. Et ideo, cuicumque creaturae divinus cultus
exhibeatur, superstitiosum est. Huiusmodi autem cultus divinus,
sicut creaturis sensibilibus exhibebatur per aliqua sensibilia signa,
puta sacrificia, ludos et alia huiusmodi; ita etiam exhibebatur
creaturae repraesentatae per aliquam sensibilem formam seu figuram,
quae idolum dicitur. Diversimode tamen cultus divinus idolis
exhibebatur. Quidam enim per quandam nefariam artem imagines quasdam
construebant quae virtute Daemonum aliquos certos effectus habebant,
unde putabant in ipsis imaginibus esse aliquid divinitatis; et quod per
consequens divinus cultus eis deberetur. Et haec fuit opinio Hermetis
Trimegisti; ut Augustinus dicit, in VIII de Civ. Dei. Alii
vero non exhibebant cultum divinitatis ipsis imaginibus, sed creaturis
quarum erant imagines. Et utrumque horum tangit apostolus, ad Rom.
I. Nam quantum ad primum, dicit, mutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et
quadrupedum et serpentum. Quantum autem ad secundum, subdit,
coluerunt et servierunt potius creaturae quam creatori. Horum tamen
fuit triplex opinio. Quidam enim aestimabant quosdam homines deos
fuisse, quos per eorum imagines colebant, sicut Iovem, Mercurium,
et alios huiusmodi. Quidam vero aestimabant totum mundum esse unum
Deum, non propter corporalem substantiam, sed propter animam, quam
Deum esse credebant, dicentes Deum nihil aliud esse quam animam motu
et ratione mundum gubernantem; sicut et homo dicitur sapiens propter
animam, non propter corpus. Unde putabant toti mundo, et omnibus
partibus eius, esse cultum divinitatis exhibendum, caelo, aeri,
aquae, et omnibus huiusmodi. Et ad haec referebant nomina et imagines
suorum deorum, sicut Varro dicebat, et narrat Augustinus, VII de
Civ. Dei. Alii vero, scilicet Platonici, posuerunt unum esse
summum Deum, causam omnium; post quem ponebant esse substantias
quasdam spirituales a summo Deo creatas, quas deos nominabant,
participatione scilicet divinitatis, nos autem eos Angelos dicimus;
post quos ponebant animas caelestium corporum; et sub his Daemones,
quos dicebant esse aerea quaedam animalia; et sub his ponebant animas
hominum, quas per virtutis meritum ad deorum vel Daemonum societatem
assumi credebant. Et omnibus his cultum divinitatis exhibebant, ut
Augustinus narrat, in XVIII de Civ. Dei. Has autem duas
ultimas opiniones dicebant pertinere ad physicam theologiam, quam
philosophi considerabant in mundo, et docebant in scholis. Aliam
vero, de cultu hominum, dicebant pertinere ad theologiam fabularem,
quae secundum figmenta poetarum repraesentabatur in theatris. Aliam
vero opinionem, de imaginibus, dicebant pertinere ad civilem
theologiam, quae per pontifices celebrabatur in templis. Omnia autem
haec ad superstitionem idololatriae pertinebant. Unde Augustinus
dicit, in II de Doct. Christ., superstitiosum est quidquid
institutum ab hominibus est ad facienda et colenda idola pertinens, vel
ad colendam sicut Deum creaturam partemve ullam creaturae.
Ad primum ergo dicendum quod sicut religio non est fides, sed fidei
protestatio per aliqua exteriora signa, ita superstitio est quaedam
infidelitatis protestatio per exteriorem cultum. Quam quidem
protestationem nomen idololatriae significat, non autem nomen
haeresis, sed solum falsam opinionem. Et ideo haeresis est species
infidelitatis, sed idololatria est species superstitionis.
Ad secundum dicendum quod nomen latriae dupliciter accipi potest. Uno
modo potest significare humanum actum ad cultum Dei pertinentem. Et
secundum hoc, non variatur significatio huius nominis latria,
cuicumque exhibeatur, quia illud cui exhibetur non cadet, secundum
hoc, in eius definitione. Et secundum hoc latria univoce dicetur
secundum quod pertinet ad veram religionem, et secundum quod pertinet
ad idololatriam, sicut solutio tributi univoce dicitur sive exhibeatur
vero regi, sive falso. Alio modo accipitur latria prout est idem
religioni. Et sic, cum sit virtus, de ratione eius est quod cultus
divinus exhibeatur ei cui debet exhiberi. Et secundum hoc latria
aequivoce dicetur de latria verae religionis, et de idololatria, sicut
prudentia aequivoce dicitur de prudentia quae est virtus, et de
prudentia quae est carnis.
Ad tertium dicendum quod apostolus intelligit nihil esse in mundo quia
imagines illae quae idola dicebantur, non erant animatae aut aliquam
virtutem divinitatis habentes, sicut Hermes ponebat, quasi esset
aliquid compositum ex spiritu et corpore. Et similiter intelligendum
est quod idolis immolatum non est aliquid, quia per huiusmodi
immolationem carnes immolatitiae neque aliquam sanctificationem
consequebantur, ut gentiles putabant; neque aliquam immunditiam, ut
putabant Iudaei.
Ad quartum dicendum quod ex communi consuetudine qua creaturas
quascumque colebant gentiles sub quibusdam imaginibus, impositum est
hoc nomen idololatria ad significandum quemcumque cultum creaturae, et
etiam si sine imaginibus fieret.
|
|