|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod idololatria non sit
peccatum. Nihil enim est peccatum quod vera fides in cultum Dei
assumit. Sed vera fides imagines quasdam assumit ad divinum cultum,
nam et in tabernaculo erant imagines Cherubin, ut legitur Exod.
XXV; et in Ecclesia quaedam imagines ponuntur quas fideles
adorant. Ergo idololatria, secundum quam idola adorantur, non est
peccatum.
2. Praeterea, cuilibet superiori est reverentia exhibenda. Sed
Angeli et animae sanctorum sunt nobis superiores. Ergo, si eis
exhibeatur reverentia per aliquem cultum vel sacrificiorum vel aliquorum
huiusmodi, non erit peccatum.
3. Praeterea, summus Deus interiori cultu mentis est colendus,
secundum illud Ioan. IV, Deum oportet adorare in spiritu et
veritate. Et Augustinus dicit, in Enchirid., quod Deus colitur
fide, spe et caritate. Potest autem contingere quod aliquis exterius
idola colat, interius tamen a vera fide non discedat. Ergo videtur
quod sine praeiudicio divini cultus possit aliquis exterius idola
colere.
Sed contra est quod Exod. XX dicitur, non adorabis ea, scilicet
exterius, neque coles, scilicet interius, ut Glossa exponit et
loquitur de sculptilibus et imaginibus. Ergo peccatum est idolis
exteriorem vel interiorem cultum exhibere.
Respondeo dicendum quod circa hoc aliqui dupliciter erraverunt.
Quidam enim putaverunt quod offerre sacrificium et alia ad latriam
pertinentia non solum summo Deo, sed etiam aliis supra dictis, est
debitum et per se bonum, eo quod superiori cuilibet naturae divinam
reverentiam exhibendam putant, quasi Deo propinquiori. Sed hoc
irrationabiliter dicitur. Nam etsi omnes superiores revereri
debeamus, non tamen eadem reverentia omnibus debetur, sed aliquid
speciale debetur summo Deo, qui singulari ratione omnes excellit, et
hic est latriae cultus. Nec potest dici, sicut quidam putaverunt,
haec visibilia sacrificia diis aliis congruere, illi vero summo Deo,
tanquam meliori, meliora, scilicet purae mentis officia, quia, ut
Augustinus dicit, in X de Civ. Dei, exteriora sacrificia ita sunt
signa interiorum sicut verba sonantia signa sunt rerum. Quocirca,
sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus significantes voces cui
res ipsas in corde quas significamus offerimus, ita, sacrificantes,
non alteri visibile sacrificium offerendum esse noverimus quam ei cuius
in cordibus nostris invisibile sacrificium nos ipsi esse debemus. Alii
vero aestimaverunt latriae cultum exteriorem non esse idolis exhibendum
tanquam per se bonum aut opportunum, sed tanquam vulgari consuetudini
consonum, ut Augustinus, in VI de Civ. Dei, introducit Senecam
dicentem, sic, inquit, adorabimus ut meminerimus huiusmodi cultum
magis ad morem quam ad rem pertinere. Et in libro de vera Relig.
Augustinus dicit non esse religionem a philosophis quaerendam, qui
eadem sacra recipiebant cum populis, et de suorum deorum natura ac
summo bono diversas contrariasque sententias in scholis personabant.
Et hunc etiam errorem secuti sunt quidam haeretici asserentes non esse
perniciosum si quis, persecutionis tempore deprehensus, exterius idola
colat, dum tamen fidem servat in mente. Sed hoc apparet manifeste
falsum. Nam cum exterior cultus sit signum interioris cultus, sicut
est perniciosum mendacium si quis verbis asserat contrarium eius quod
per veram fidem tenet in corde, ita etiam est perniciosa falsitas si
quis exteriorem cultum exhibeat alicui contra id quod sentit in mente.
Unde Augustinus dicit contra Senecam, in VI de Civ. Dei, quod
eo damnabilius colebat idola, quo illa quae mendaciter agebat sic
ageret ut cum populo veraciter agere existimaretur.
Ad primum ergo dicendum quod neque in veteris legis tabernaculo seu
templo, neque etiam nunc in Ecclesia imagines instituuntur ut eis
cultus latriae exhibeatur, sed ad quandam significationem, ut per
huiusmodi imagines mentibus hominum imprimatur et confirmetur fides de
excellentia Angelorum et sanctorum. Secus autem est de imagine
Christi, cui, ratione deitatis, latria debetur, ut dicetur in
tertio.
Ad secundum et tertium patet responsio per ea quae dicta sunt.
|
|