|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod idololatria non sit
gravissimum peccatorum. Pessimum enim optimo opponitur, ut dicitur in
VIII Ethic. Sed cultus interior, qui consistit in fide, spe et
caritate, est melior quam cultus exterior. Ergo infidelitas,
desperatio et odium Dei, quae opponuntur cultui interiori, sunt
graviora peccata quam idololatria, quae opponitur cultui exteriori.
2. Praeterea, tanto aliquod peccatum est gravius quanto magis est
contra Deum. Sed directius videtur aliquis contra Deum agere
blasphemando, vel fidem impugnando, quam cultum Dei alii exhibendo,
quod pertinet ad idololatriam. Ergo blasphemia vel impugnatio fidei
est gravius peccatum quam idololatria.
3. Praeterea, minora mala maioribus malis puniri videntur. Sed
peccatum idololatriae punitum est peccato contra naturam, ut dicitur
Rom. I. Ergo peccatum contra naturam est gravius peccato
idololatriae.
4. Praeterea, Augustinus dicit, XX contra Faust., neque vos,
scilicet Manichaeos, Paganos dicimus, aut schisma Paganorum, sed
habere cum eis quandam similitudinem, eo quod multos colatis deos.
Verum vos esse eis longe deteriores, quod illi ea colunt quae sunt,
sed pro diis colenda non sunt; vos autem ea colitis quae omnino non
sunt. Ergo vitium haereticae pravitatis est gravius quam idololatria.
5. Praeterea, super illud Gal. IV, quomodo convertimini iterum
ad infirma et egena elementa? Dicit Glossa Hieronymi, legis
observantia, cui dediti tunc erant, erat peccatum paene par servituti
idolorum, cui ante conversionem vacaverant. Non ergo peccatum
idololatriae est gravissimum.
Sed contra est quod Levit. XV, super illud quod dicitur de
immunditia mulieris patientis fluxum sanguinis, dicit Glossa, omne
peccatum est immunditia animae, sed idololatria maxime.
Respondeo dicendum quod gravitas alicuius peccati potest attendi
dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius peccati. Et sic peccatum
idololatriae est gravissimum. Sicut enim in terrena republica
gravissimum esse videtur quod aliquis honorem regium alteri impendat
quam vero regi, quia quantum in se est, totum reipublicae perturbat
ordinem; ita in peccatis quae contra Deum committuntur, quae tamen
sunt maxima, gravissimum esse videtur quod aliquis honorem divinum
creaturae impendat, quia quantum est in se, facit alium Deum in
mundo, minuens principatum divinum. Alio modo potest attendi gravitas
peccati ex parte peccantis, sicut dicitur esse gravius peccatum eius
qui peccat scienter quam eius qui peccat ignoranter. Et secundum hoc
nihil prohibet gravius peccare haereticos, qui scienter corrumpunt
fidem quam acceperunt, quam idololatras ignoranter peccantes. Et
similiter etiam aliqua alia peccata possunt esse maiora propter maiorem
contemptum peccantis.
Ad primum ergo dicendum quod idololatria praesupponit interiorem
infidelitatem, et adiicit exterius indebitum cultum. Si vero sit
exterior tantum idololatria absque interiori infidelitate, additur
culpa falsitatis, ut prius dictum est.
Ad secundum dicendum quod idololatria includit magnam blasphemiam,
inquantum Deo subtrahitur dominii singularitas. Et fidem opere
impugnat idololatria.
Ad tertium dicendum quod quia de ratione poenae est quod sit contra
voluntatem, peccatum per quod aliud punitur oportet esse magis
manifestum, ut ex hoc homo sibi ipsi et aliis detestabilis reddatur,
non autem oportet quod sit gravius. Et secundum hoc, peccatum contra
naturam minus est quam peccatum idololatriae, sed quia est
manifestius, ponitur quasi conveniens poena peccati idololatriae, ut
scilicet, sicut homo per idololatriam pervertit ordinem divini
honoris, ita per peccatum contra naturam propriae naturae confusibilem
perversitatem patiatur.
Ad quartum dicendum quod haeresis Manichaeorum, etiam quantum ad
genus peccati, gravior est quam peccatum aliorum idololatrarum, quia
magis derogant divino honori, ponentes duos deos contrarios, et multa
vana fabulosa de Deo fingentes. Secus autem est de aliis haereticis,
qui unum Deum confitentur et eum solum colunt.
Ad quintum dicendum quod observatio legis tempore gratiae non est
omnino aequalis idololatriae secundum genus peccati, sed paene
aequalis, quia utrumque est species pestiferae superstitionis.
|
|