|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod causa idololatriae non
fuerit ex parte hominis. In homine enim nihil est nisi vel natura,
vel virtus, vel culpa. Sed causa idololatriae non potuit esse ex
parte naturae hominis, quin potius naturalis ratio hominis dictat quod
sit unus Deus, et quod non sit mortuis cultus divinus exhibendus,
neque rebus inanimatis. Similiter etiam nec idololatria habet causam
in homine ex parte virtutis, quia non potest arbor bona fructus malos
facere, ut dicitur Matth. VII. Neque etiam ex parte culpae,
quia, ut dicitur Sap. XIV, infandorum idolorum cultura omnis mali
causa est, et initium et finis. Ergo idololatria non habet causam ex
parte hominis.
2. Praeterea, ea quae ex parte hominis causantur, omni tempore in
hominibus inveniuntur. Non autem semper fuit idololatria, sed in
secunda aetate legitur esse adinventa, vel a Nemrod, qui, ut
dicitur, cogebat homines ignem adorare; vel a Nino, qui imaginem
patris sui Beli adorari fecit. Apud Graecos autem, ut Isidorus
refert, Prometheus primus simulacra hominum de luto finxit. Iudaei
vero dicunt quod Ismael primus simulacra de luto fecit. Cessavit
etiam in sexta aetate idololatria ex magna parte. Ergo idololatria non
habuit causam ex parte hominis.
3. Praeterea, Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei, neque
potuit primum, nisi illis, scilicet Daemonibus, docentibus, disci
quid quisque illorum appetat, quid exhorreat, quo invitetur nomine,
quo cogatur, unde magicae artes, earumque artifices extiterunt.
Eadem autem ratio videtur esse de idololatria. Ergo idololatriae
causa non est ex parte hominum.
Sed contra est quod dicitur Sap. XIV, supervacuitas hominum
haec, scilicet idola, adinvenit in orbe terrarum.
Respondeo dicendum quod idololatriae est duplex causa. Una quidem
dispositiva. Et haec fuit ex parte hominum. Et hoc tripliciter.
Primo quidem, ex inordinatione affectus, prout scilicet homines
aliquem hominem vel nimis amantes vel nimis venerantes, honorem divinum
ei impenderunt. Et haec causa assignatur Sap. XIV, acerbo luctu
dolens pater cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc,
quasi homo, mortuus fuerat, tanquam Deum colere coepit. Et ibidem
etiam subditur quod homines, aut affectui aut regibus deservientes,
incommunicabile nomen, scilicet divinitatis, lignis et lapidibus
imposuerunt. Secundo, propter hoc quod homo naturaliter de
repraesentatione delectatur, ut philosophus dicit, in poetria sua.
Et ideo homines rudes a principio videntes per diligentiam artificum
imagines hominum expressive factas, divinitatis cultum eis
impenderunt. Unde dicitur Sap. XIII, si quis artifex faber de
silva lignum rectum secuerit; et per scientiam suae artis figuret illud
et assimilet imagini hominis, de substantia sua, et filiis et
nuptiis, votum faciens, inquirit. Tertio, propter ignorantiam veri
Dei, cuius excellentiam homines non considerantes, quibusdam
creaturis, propter pulchritudinem seu virtutem, divinitatis cultum
exhibuerunt. Unde dicitur Sap. XIII, neque, operibus
attendentes, agnoverunt quis esset artifex. Sed aut ignem, aut
spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam,
aut solem, aut lunam, rectores orbis terrarum, deos putaverunt.
Alia autem causa idololatriae fuit consummativa, ex parte Daemonum,
qui se colendos hominibus errantibus exhibuerunt in idolis, dando
responsa et aliqua quae videbantur hominibus mirabilia faciendo. Unde
et in Psalm. dicitur, omnes dii gentium Daemonia.
Ad primum ergo dicendum quod causa dispositiva idololatriae fuit, ex
parte hominis, naturae defectus vel per ignorantiam intellectus vel per
deordinationem affectus, ut dictum est. Et hoc etiam ad culpam
pertinet. Dicitur autem idololatria esse causa, initium et finis
omnis peccati, quia non est aliquod genus peccati quod interdum
idololatria non producat, vel expresse inducendo, per modum causae;
vel occasionem praebendo, per modum initii; vel per modum finis,
inquantum peccata aliqua assumebantur in cultum idolorum, sicut
occisiones hominum et mutilationes membrorum, et alia huiusmodi. Et
tamen aliqua peccata possunt idololatriam praecedere, quae ad ipsam
hominem disponunt.
Ad secundum dicendum quod in prima aetate non fuit idololatria propter
recentem memoriam creationis mundi, ex qua adhuc vigebat cognitio unius
Dei in mente hominum. In sexta autem aetate idololatria est exclusa
per doctrinam et virtutem Christi, qui de Diabolo triumphavit.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de causa consummativa
idololatriae.
|
|