|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod divinatio non sit
peccatum. Divinatio enim ab aliquo divino nominatur. Sed ea quae
sunt divina magis ad sanctitatem pertinent quam ad peccatum. Ergo
videtur quod divinatio non est peccatum.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Lib. Arbit., quis
audeat dicere disciplinam esse malum? Et iterum, nullo modo dixerim
aliquam intelligentiam malam esse posse. Sed aliquae artes sunt
divinativae, ut patet per philosophum, in libro de memoria. Videtur
etiam ipsa divinatio ad aliquam intelligentiam veritatis pertinere.
Ergo videtur quod divinatio non sit peccatum.
3. Praeterea, naturalis inclinatio non est ad aliquod malum, quia
natura non inclinat nisi ad simile sibi. Sed ex naturali inclinatione
homines sollicitantur praenoscere futuros eventus, quod pertinet ad
divinationem. Ergo divinatio non est peccatum.
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non sit qui Pythones
consulat, neque divinos. Et in decretis, XXVI, qu. V,
dicitur, qui divinationes expetunt, sub regulis quinquennii iaceant,
secundum gradus poenitentiae definitos.
Respondeo dicendum quod in nomine divinationis intelligitur quaedam
praenuntiatio futurorum. Futura autem dupliciter praenosci possunt,
uno quidem modo, in suis causis; alio modo, in seipsis. Causae
autem futurorum tripliciter se habent. Quaedam enim producunt ex
necessitate et semper suos effectus. Et huiusmodi effectus futuri per
certitudinem praenosci possunt et praenuntiari ex consideratione suarum
causarum, sicut astrologi praenuntiant eclipses futuras. Quaedam vero
causae producunt suos effectus non ex necessitate et semper, sed ut in
pluribus, raro tamen deficiunt. Et per huiusmodi causas possunt
praenosci futuri effectus, non quidem per certitudinem, sed per
quandam coniecturam, sicut astrologi per considerationem stellarum
quaedam praenoscere et praenuntiare possunt de pluviis et siccitatibus,
et medici de sanitate vel morte. Quaedam vero causae sunt quae, si
secundum se considerentur, se habent ad utrumlibet, quod praecipue
videtur de potentiis rationalibus, quae se habent ad opposita,
secundum philosophum. Et tales effectus, vel etiam si qui effectus ut
in paucioribus casu accidunt ex naturalibus causis, per considerationem
causarum praenosci non possunt, quia eorum causae non habent
inclinationem determinatam ad huiusmodi effectus. Et ideo effectus
huiusmodi praenosci non possunt nisi in seipsis considerentur. Homines
autem in seipsis huiusmodi effectus considerare possunt solum dum sunt
praesentes, sicut cum homo videt Socratem currere vel ambulare. Sed
considerare huiusmodi in seipsis antequam fiant, est Dei proprium,
qui solus in sua aeternitate videt ea quae futura sunt quasi
praesentia, ut in primo habitum est, unde dicitur Isaiae XLI,
annuntiate quae futura sunt in futurum, et sciemus quoniam dii estis
vos. Si quis ergo huiusmodi futura praenoscere aut praenuntiare
quocumque modo praesumpserit, nisi Deo revelante, manifeste usurpat
sibi quod Dei est. Et ex hoc aliqui divini dicuntur, unde dicit
Isidorus, in libro Etymol., divini dicti quasi Deo pleni,
divinitate enim se plenos simulant, et astutia quadam fraudulentiae
hominibus futura coniectant. Divinatio ergo non dicitur si quis
praenuntiet ea quae ex necessario eveniunt vel ut in pluribus, quae
humana ratione praenosci possunt. Neque etiam si quis futura alia
contingentia, Deo revelante, cognoscat, tunc enim non ipse divinat,
idest, quod divinum est facit, sed magis quod divinum est suscipit.
Tunc autem solum dicitur divinare quando sibi indebito modo usurpat
praenuntiationem futurorum eventuum. Hoc autem constat esse peccatum.
Unde divinatio semper est peccatum. Et propter hoc Hieronymus
dicit, super Michaeam, quod divinatio semper in malam partem
accipitur.
Ad primum ergo dicendum quod divinatio non dicitur ab ordinata
participatione alicuius divini, sed ab indebita usurpatione, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod artes quaedam sunt ad praecognoscendum
futuros eventus qui ex necessitate vel frequenter proveniunt, quod ad
divinationem non pertinet. Sed ad alios futuros eventus cognoscendos
non sunt aliquae verae artes seu disciplinae, sed fallaces et vanae,
ex deceptione Daemonum introductae; ut dicit Augustinus, in XXI
de Civ. Dei.
Ad tertium dicendum quod homo habet naturalem inclinationem ad
cognoscendum futura secundum modum humanum, non autem secundum
indebitum divinationis modum.
|
|