|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod divinatio non sit
species superstitionis. Idem enim non potest esse species diversorum
generum. Sed divinatio videtur esse species curiositatis; ut
Augustinus dicit, in libro de vera Relig. Ergo videtur quod non sit
species superstitionis.
2. Praeterea, sicut religio est cultus debitus, ita superstitio est
cultus indebitus. Sed divinatio non videtur ad aliquem cultum
indebitum pertinere. Ergo divinatio non pertinet ad superstitionem.
3. Praeterea, superstitio religioni opponitur. Sed in vera
religione non invenitur aliquid divinationi per contrarium respondens.
Ergo divinatio non est species superstitionis.
Sed contra est quod Origenes dicit, in periarchon, est quaedam
operatio Daemonum in ministerio praescientiae, quae artibus quibusdam
ab his qui se Daemonibus mancipaverunt, nunc per sortes, nunc per
auguria, nunc ex contemplatione umbrarum comprehendi videtur. Haec
autem omnia operatione Daemonum fieri non dubito. Sed sicut
Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., quidquid procedit ex
societate Daemonum et hominum superstitiosum est. Ergo divinatio est
species superstitionis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, superstitio importat
indebitum cultum divinitatis. Ad cultum autem Dei pertinet aliquid
dupliciter. Uno modo, cum aliquid Deo offertur, vel sacrificium,
vel oblatio, vel aliquid huiusmodi. Alio modo, cum aliquid divinum
assumitur, sicut dictum est supra de iuramento. Et ideo ad
superstitionem pertinet non solum cum sacrificium Daemonibus offertur
per idololatriam, sed etiam cum aliquis assumit auxilium Daemonum ad
aliquid faciendum vel cognoscendum. Omnis autem divinatio ex
operatione Daemonum provenit, vel quia expresse Daemones invocantur
ad futura manifestanda; vel quia Daemones se ingerunt vanis
inquisitionibus futurorum, ut mentes hominum implicent vanitate; de
qua vanitate in Psalm. dicitur, non respexit in vanitates et insanias
falsas. Vana autem inquisitio futurorum est quando aliquis futurum
praenoscere tentat unde praenosci non potest. Unde manifestum est quod
divinatio species superstitionis est.
Ad primum ergo dicendum quod divinatio pertinet ad curiositatem quantum
ad finem intentum, qui est praecognitio futurorum. Sed pertinet ad
superstitionem quantum ad modum operationis.
Ad secundum dicendum quod huiusmodi divinatio pertinet ad cultum
Daemonum, inquantum aliquis utitur quodam pacto tacito vel expresso
cum Daemonibus.
Ad tertium dicendum quod in nova lege mens hominis arcetur a
temporalium sollicitudine, et ideo non est in nova lege aliquid
institutum ad praecognitionem eventuum futurorum de temporalibus rebus.
In veteri autem lege, quae promittebat terrena, erant consultationes
de futuris ad religionem pertinentes, unde dicitur Isaiae VIII,
et cum dixerint ad vos, quaerite a Pythonibus et a divinis, qui
strident incantationibus suis, subdit, quasi responsionem, numquid
non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis et mortuis? Fuerunt
tamen in novo testamento etiam aliqui prophetiae spiritum habentes, qui
multa de futuris eventibus praedixerunt.
|
|