|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit determinare
plures divinationis species. Ubi enim est una ratio peccandi, non
videntur esse plures peccati species. Sed in omni divinatione est una
ratio peccandi, quia scilicet utitur aliquis pacto Daemonum ad
cognoscendum futura. Ergo divinationis non sunt diversae species.
2. Praeterea, actus humanus speciem sortitur ex fine, ut supra
habitum est. Sed omnis divinatio ordinatur ad unum finem, scilicet ad
praenuntiationem futurorum. Ergo omnis divinatio est unius speciei.
3. Praeterea, signa non diversificant speciem peccati, sive enim
aliquis detrahat verbis, vel scripto vel nutu, est eadem peccati
species. Sed divinationes non videntur differre nisi secundum diversa
signa ex quibus accipitur praecognitio futurorum. Ergo non sunt
diversae divinationis species.
Sed contra est quod Isidorus, in libro Etymol., enumerat diversas
species divinationis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, omnis divinatio utitur ad
praecognitionem futuri eventus aliquo Daemonum consilio et auxilio.
Quod quidem vel expresse imploratur, vel praeter petitionem hominis,
se occulte Daemon ingerit ad praenuntiandum quaedam futura quae
hominibus sunt ignota, eis autem cognita per modos de quibus in primo
dictum est. Daemones autem expresse invocati solent futura
praenuntiare multipliciter. Quandoque quidem praestigiosis quibusdam
apparitionibus se aspectui et auditui hominum ingerentes ad
praenuntiandum futura. Et haec species vocatur praestigium, ex eo
quod oculi hominum praestringuntur. Quandoque autem per somnia. Et
haec vocatur divinatio somniorum. Quandoque vero per mortuorum
aliquorum apparitionem vel locutionem. Et haec species vocatur
nigromantia, quia, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., nigrum
Graece mortuus, mantia divinatio nuncupatur, quia quibusdam
praecantationibus, adhibito sanguine, videntur resuscitati mortui
divinare et ad interrogata respondere. Quandoque vero futura
praenuntiant per homines vivos, sicut in arreptitiis patet. Et haec
est divinatio per Pythones, et ut Isidorus dicit, Pythones a
Python Apolline sunt dicti, qui dicebatur esse auctor divinandi.
Quandoque vero futura praenuntiant per aliquas figuras vel signa quae
in rebus inanimatis apparent. Quae quidem si appareant in aliquo
corpore terrestri, puta in ligno vel ferro aut lapide polito, vocatur
geomantia; si autem in aqua, hydromantia; si autem in aere,
aeromantia; si autem in igne, pyromantia; si autem in visceribus
animalium immolatorum in aris Daemonum, vocatur aruspicium.
Divinatio autem quae fit absque expressa Daemonum invocatione, in duo
genera dividitur. Quorum primum est cum ad praenoscendum futura
aliquid consideramus in dispositionibus aliquarum rerum. Et si quidem
aliquis conetur futura praenoscere ex consideratione situs et motus
siderum, hoc pertinet ad astrologos; qui et geneatici dicuntur,
propter natalium considerationes dierum. Si vero per motus vel voces
avium, seu quorumcumque animalium; sive per sternutationes hominum,
vel membrorum saltus; hoc pertinet generaliter ad augurium, quod
dicitur a garritu avium, sicut auspicium ab inspectione avium, quorum
primum pertinet ad aures, secundum ad oculos; in avibus enim huiusmodi
praecipue considerari solent. Si vero huiusmodi consideratio fiat
circa verba hominum alia intentione dicta, quae quis retorquet ad
futurum quod vult praenoscere, hoc vocatur omen. Et sic ut maximus
Valerius dicit, ominum observatio aliquo contractu religioni innexa
est. Quoniam non fortuito motu, sed divina providentia constare
creditur quae fecit, ut, Romanis deliberantibus utrum ad alium locum
migrarent, forte eo tempore centurio quidam exclamavit, signifer,
statue signum, hic optime manebimus; quam vocem auditam pro omine
acceperunt, transeundi consilium omittentes. Si autem considerentur
aliquae dispositiones figurarum in aliquibus corporibus visui
occurrentes, erit alia divinationis species. Nam ex lineamentis manus
consideratis divinatio sumpta chiromantia vocatur, quasi divinatio
manus, chiros enim Graece dicitur manus. Divinatio vero ex quibusdam
figuris in spatula alicuius animalis apparentibus, spatulimantia
vocatur. Ad secundum autem divinationis genus quae est sine expressa
Daemonum invocatione, pertinet divinatio quae fit ex consideratione
eorum quae eveniunt ex quibusdam quae ab hominibus serio fiunt ad
aliquid occultum inquirendum, sive per protractionem punctorum (quod
pertinet ad artem geomantiae); sive per considerationem figurarum quae
proveniunt ex plumbo liquefacto in aquam proiecto; sive ex quibusdam
cedulis, scriptis vel non scriptis, in occulto repositis, dum
consideratur quis quam accipiat; vel etiam ex festucis inaequalibus
propositis, quis maiorem vel minorem accipiat; vel etiam ex taxillorum
proiectione, quis plura puncta proiiciat; vel etiam dum consideratur
quid aperienti librum occurrat. Quae omnia sortium nomen habent. Sic
igitur patet triplex esse divinationis genus. Quorum primum est per
manifestam Daemonum invocationem, quod pertinet ad nigromanticos.
Secundum autem est per solam considerationem dispositionis vel motus
alterius rei, quod pertinet ad augures. Tertium est dum facimus
aliquid ut nobis manifestetur aliquid occultum, quod pertinet ad
sortes. Sub quolibet autem horum multa continentur, ut patet ex
dictis.
Ad primum ergo dicendum quod in omnibus praedictis est eadem ratio
generalis peccandi, sed non eadem specialis. Multo enim gravius est
Daemones invocare quam aliqua facere quibus dignum sit ut se Daemones
ingerant.
Ad secundum dicendum quod cognitio futurorum vel occultorum est ultimus
finis, ex quo sumitur generalis ratio divinationis. Distinguuntur
autem diversae species secundum propria obiecta sive materias, prout
scilicet in diversis rebus occultorum cognitio consideratur.
Ad tertium dicendum quod res quas divinantes attendunt considerantur ab
eis non sicut signa quibus exprimant quod iam sciunt, sicut accidit in
detractione, sed sicut principia cognoscendi. Manifestum est autem
quod diversitas principiorum diversificat speciem, etiam in scientiis
demonstrativis.
|
|