|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod divinatio quae fit per
invocationes Daemonum non sit illicita. Christus enim nihil illicitum
commisit, secundum illud I Pet. II, qui peccatum non fecit. Sed
dominus a Daemone interrogavit, quod tibi nomen est? Qui respondit,
legio, multi enim sumus, ut habetur Marc. V. Ergo videtur quod
liceat a Daemonibus aliquid occultum interrogare.
2. Praeterea, sanctorum animae non favent illicite interrogantibus.
Sed Sauli interroganti de eventu futuri belli a muliere habente
spiritum Pythonis, apparuit Samuel, et ei futurum eventum
praedixit, ut legitur I Reg. XXVIII. Ergo divinatio quae fit
per interrogationem a Daemonibus non est illicita.
3. Praeterea, licitum esse videtur veritatem ab aliquo sciente
inquirere, quam utile est scire. Sed quandoque utile est scire aliqua
occulta quae per Daemones sciri possunt, sicut apparet in inventione
furtorum. Ergo divinatio quae fit per invocationem Daemonum non est
illicita.
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non inveniatur in te
qui ariolos sciscitetur, neque Pythones consulat.
Respondeo dicendum quod omnis divinatio quae fit per invocationes
Daemonum est illicita, duplici ratione. Quarum prima sumitur ex
parte principii divinationis, quod scilicet est pactum expresse cum
Daemone initum per ipsam Daemonis invocationem. Et hoc est omnino
illicitum. Unde contra quosdam dicitur Isaiae XXVIII,
dixistis, percussimus foedus cum morte, et cum Inferno fecimus
pactum. Et adhuc gravius esset si sacrificium vel reverentia Daemoni
invocato exhiberetur. Secunda ratio sumitur ex parte futuri eventus.
Daemon enim, qui intendit perditionem hominum, ex huiusmodi suis
responsis, etiam si aliquando vera dicat, intendit homines assuefacere
ad hoc quod ei credatur, et sic intendit perducere in aliquid quod sit
saluti humanae nocivum. Unde Athanasius, exponens id quod habetur
Luc. IV, increpavit illum, dicens, obmutesce, dicit, quamvis
vera fateretur Daemon, compescebat tamen Christus eius sermonem, ne
simul cum veritate etiam suam iniquitatem promulget. Ut nos etiam
assuefaciat ne curemus de talibus, etsi vera loqui videantur, nefas
enim est ut, cum adsit nobis Scriptura divina, a Diabolo
instruamur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Beda dicit, Luc. VIII,
non velut inscius dominus inquirit, sed ut, confessa peste quam
tolerabat, virtus curantis gratior emicaret. Aliud autem est quaerere
aliquid a Daemone sponte occurrente, quod quandoque licet propter
utilitatem aliorum, maxime quando virtute divina potest compelli ad
vera dicendum, et aliud est Daemonem invocare ad cognitionem
occultorum acquirendum ab ipso.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad
Simplicianum, non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum
fuisse ut, non dominante arte magica vel potentia, sed dispensatione
occulta, quae pythonissam et Saulem latebat, se ostenderet spiritus
iusti aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Vel, non
vere spiritus Samuelis a requie sua excitatus est, sed aliquod
phantasma et illusio imaginaria, Diaboli machinationibus facta, quam
Scriptura Samuelem appellat, sicut solent imagines rerum suarum
nominibus appellari.
Ad tertium dicendum quod nulla utilitas temporalis potest comparari
detrimento spiritualis salutis, quod imminet ex inquisitione occultorum
per Daemonum invocationem.
|
|