|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod divinatio quae fit per
astra non sit illicita. Licitum enim est ex consideratione causarum
praenuntiare effectus, sicut medici ex dispositione aegritudinis
praenuntiant mortem. Sed corpora caelestia sunt causa eorum quae fiunt
in hoc mundo, ut etiam Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.
Ergo divinatio quae fit per astra non est illicita.
2. Praeterea, scientia humana ex experimentis originem sumit, ut
patet per philosophum, in principio Metaphys. Sed per multa
experimenta aliqui compererunt ex consideratione siderum aliqua futura
posse praenosci. Ergo non videtur esse illicitum tali divinatione
uti.
3. Praeterea, divinatio dicitur esse illicita inquantum innititur
pacto cum Daemonibus inito. Sed hoc non fit in divinatione quae fit
per astra, sed solum consideratur dispositio creaturarum Dei. Ergo
videtur quod huiusmodi divinatio non sit illicita.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in IV Confess., illos
planetarios quos mathematicos vocant, consulere non desistebam, quod
quasi nullum esset eis sacrificium, et nullae preces ad aliquem
spiritum ob divinationem dirigerentur. Quod tamen Christiana et vera
pietas expellit et damnat.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, divinationi quae ex
opinione falsa vel vana procedit, ingerit se operatio Daemonis, ut
hominum animos implicet vanitati aut falsitati. Vana autem aut falsa
opinione utitur si quis ex consideratione stellarum futura velit
praecognoscere quae per ea praecognosci non possunt. Est igitur
considerandum quid per caelestium corporum inspectionem de futuris
possit praenosci. Et de his quidem quae ex necessitate eveniunt,
manifestum est quod per considerationem stellarum possunt praenosci,
sicut astrologi praenuntiant eclipses futuras. Circa praecognitionem
vero futurorum eventuum ex consideratione stellarum, diversi diversa
dixerunt. Fuerunt enim qui dicerent quod stellae significant potius
quam faciant ea quae ex earum consideratione praenuntiantur. Sed hoc
irrationabiliter dicitur. Omne enim corporale signum vel est effectus
eius cuius est signum, sicut fumus significat ignem, a quo causatur,
vel procedit ab eadem causa, et sic, dum significat causam, per
consequens significat effectum, sicut iris quandoque significat
serenitatem, inquantum causa eius est causa serenitatis. Non autem
potest dici quod dispositiones caelestium corporum et motus sint
effectus futurorum eventuum. Nec iterum possunt reduci in aliquam
superiorem causam communem quae sit corporalis. Possunt autem reduci
in unam causam communem quae est providentia divina, sed alia ratione
disponuntur a divina providentia motus et situs caelestium corporum, et
alia ratione eventus contingentium futurorum; quia illa disponuntur
secundum rationem necessitatis, ut semper eodem modo proveniant; haec
autem secundum rationem contingentiae, ut variabiliter contingant.
Unde non potest esse quod ex inspectione siderum accipiatur
praecognitio futurorum nisi sicut ex causis praecognoscuntur effectus.
Duplices autem effectus subtrahuntur causalitati caelestium corporum.
Primo quidem, omnes effectus per accidens contingentes, sive in rebus
humanis sive in rebus naturalibus. Quia, ut probatur in VI
Metaphys., ens per accidens non habet causam, et praecipue
naturalem, cuiusmodi est virtus caelestium corporum. Quia quod per
accidens fit neque est ens proprie neque unum, sicut quod, lapide
cadente, fiat terraemotus, vel quod, homine fodiente sepulcrum,
inveniatur thesaurus; haec enim, et huiusmodi, non sunt unum, sed
simpliciter multa. Operatio autem naturae semper terminatur ad aliquid
unum, sicut et procedit ab uno principio, quod est forma rei
naturalis. Secundo autem, subtrahuntur causalitati caelestium
corporum actus liberi arbitrii, quod est facultas voluntatis et
rationis. Intellectus enim, sive ratio, non est corpus nec actus
organi corporei; et per consequens nec voluntas, quae est in ratione,
ut patet per philosophum, in III de anima. Nullum autem corpus
potest imprimere in rem incorpoream. Unde impossibile est quod corpora
caelestia directe imprimant in intellectum et voluntatem, hoc enim
esset ponere intellectum non differre a sensu; quod Aristoteles, in
libro de anima, imponit his qui dicebant quod talis voluntas est in
hominibus qualem in die inducit pater virorum deorumque, scilicet sol
vel caelum. Unde corpora caelestia non possunt esse per se causa
operum liberi arbitrii. Possunt tamen ad hoc dispositive inclinare,
inquantum imprimunt in corpus humanum, et per consequens in vires
sensitivas, quae sunt actus corporalium organorum, quae inclinant ad
humanos actus. Quia tamen vires sensitivae obediunt rationi, ut patet
per philosophum, in III de anima et in I Ethic., nulla
necessitas ex hoc libero arbitrio imponitur, sed contra inclinationem
caelestium corporum homo potest per rationem operari. Si quis ergo
consideratione astrorum utatur ad praecognoscendos futuros casuales vel
fortuitos eventus, aut etiam ad cognoscendum per certitudinem futura
opera hominum, procedet hoc ex falsa et vana opinione. Et sic
operatio Daemonis se immiscet. Unde erit divinatio superstitiosa et
illicita. Si vero aliquis utatur consideratione astrorum ad
praecognoscendum futura quae ex caelestibus causantur corporibus, puta
siccitates et pluvias et alia huiusmodi, non erit illicita divinatio
nec superstitiosa.
Et secundum hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod hoc quod astrologi ex consideratione astrorum
frequenter vera praenuntiant, contingit dupliciter. Uno quidem modo,
quia plures hominum passiones corporales sequuntur, et ideo actus eorum
disponuntur, ut in pluribus, secundum inclinationem caelestium
corporum, pauci autem sunt, idest soli sapientes, qui ratione
huiusmodi inclinationes moderentur. Et ideo astrologi in multis vera
praenuntiant, et praecipue in communibus eventibus, qui dependent ex
multitudine. Alio modo, propter Daemones se immiscentes. Unde
Augustinus dicit, in II super Gen. ad Litt., fatendum est,
quando a mathematicis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo
dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. Quod cum ad
decipiendos homines fit, spirituum immundorum et seductorum operatio
est, quibus quaedam vera de temporalibus rebus nosse permittitur.
Unde concludit, quapropter bono Christiano sive mathematici, sive
quilibet impie divinantium, et maxime dicentes vera, cavendi sunt, ne
consortio Daemoniorum animam deceptam pacto quodam societatis
irretiant.
Et per hoc patet responsio ad tertium.
|
|