|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod divinatio quae fit per
somnia non sit illicita. Uti enim instructione divina non est
illicitum. Sed in somniis homines instruuntur a Deo, dicitur enim
Iob XXXIII, per somnium in visione nocturna, quando irruit
sopor super homines et dormiunt in lectulo, tunc aperit, scilicet
Deus, aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Ergo uti
divinatione quae est per somnia non est illicitum.
2. Praeterea, illi qui interpretantur somnia, proprie utuntur
divinatione somniorum. Sed sancti viri leguntur somnia interpretari,
sicut Ioseph interpretatur somnia pincernae Pharaonis et magistri
pistorum, ut legitur Gen. XL, et somnium Pharaonis, ut legitur
Gen. XLI; et Daniel interpretatus est somnium regis Babylonis,
ut habetur Dan. II et IV. Ergo divinatio somniorum non est
illicita.
3. Praeterea, illud quod communiter homines experiuntur,
irrationabile est negare. Sed omnes experiuntur somnia habere aliquam
significationem futurorum. Ergo vanum est negare somnia habere vim
divinationis. Ergo licitum est eis intendere.
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non inveniatur in te
qui observet somnia.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, divinatio quae innititur
falsae opinioni est superstitiosa et illicita. Ideo considerare
oportet quid sit verum circa praecognitionem futurorum de somniis sunt
autem somnia futurorum eventuum quandoque quidem causa, puta cum mens
alicuius, sollicita ex his quae videt in somniis, inducitur ad aliquid
faciendum vel vitandum. Quandoque vero somnia sunt signa aliquorum
futurorum eventuum, inquantum reducuntur in aliquam causam communem
somniis et futuris eventibus. Secundum hoc plurimum praecognitiones
futurorum ex somniis fiunt. Est ergo considerandum quae sit causa
somniorum; et an possit esse causa futurorum eventuum; vel ea possit
cognoscere. Sciendum est ergo quod somniorum causa quandoque quidem
est interius, quandoque autem exterius. Interior autem somniorum
causa est duplex. Una quidem animalis, inquantum scilicet ea
occurrunt hominis phantasiae in dormiendo circa quae eius cogitatio et
affectio fuit immorata in vigilando. Et talis causa somniorum non est
causa futurorum eventuum. Unde huiusmodi somnia per accidens se habent
ad futuros eventus, et si quandoque simul concurrant, erit casuale.
Quandoque vero causa intrinseca somniorum est corporalis. Nam ex
interiori dispositione corporis formatur aliquis motus in phantasia
conveniens tali dispositioni, sicut homini in quo abundant frigidi
humores, occurrit in somniis quod sit in aqua vel nive. Et propter
haec medici dicunt esse intendendum somniis ad cognoscendum interiores
dispositiones. Causa autem somniorum exterior similiter est duplex,
scilicet corporalis, et spiritualis. Corporalis quidem, inquantum
imaginatio dormientis immutatur vel ab aere continenti vel ex
impressione caelestis corporis, ut sic dormienti aliquae phantasiae
appareant conformes caelestium dispositioni. Spiritualis autem causa
est quandoque quidem a Deo, qui ministerio Angelorum aliqua hominibus
revelat in somniis, secundum illud Num. XII, si quis fuerit inter
vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad
illum. Quandoque vero operatione Daemonum aliquae phantasiae
dormientibus apparent, ex quibus quandoque aliqua futura revelant his
qui cum eis habent pacta illicita. Sic ergo dicendum quod si quis
utatur somniis ad praecognoscenda futura secundum quod somnia procedunt
ex revelatione divina; vel ex causa naturali, intrinseca sive
extrinseca, quantum se potest virtus talis causae extendere, non erit
illicita divinatio. Si autem huiusmodi divinatio causetur ex
revelatione Daemonum cum quibus pacta habentur expressa, quia ad hoc
invocantur; vel tacita, quia huiusmodi divinatio extenditur ad quod se
non potest extendere, erit divinatio illicita et superstitiosa.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|